CAPUT VI. De recto spiritu, columna quinta.

10. Spiritus autem sit rectus, ab omnibus terrenis et praesentibus prorsus aversus, et Deo inseparabiliter junctus et unitus. Pia devotione ascendat, et visitet supernas sedes, et multas quae in domo Patris sunt mansiones, humiliter se prosternens ante thronum Dei et Agni. Currat per plateas supernae Sion: audiat illud melos Angelorum, et cum reverentia supplicet cunctis ordinibus beatorum spirituum; singulis per se, et simul omnibus se commendans. Tantam vero gratiam non meretur accipere animus, qui in sui cognitione diu exercitatus et plene eruditus non est. Frustra enim cordis oculum erigit ad videndum Deum, qui nondum idoneus est ad videndum seipsum. Prius enim necesse est ut cognoscas invisibilia spiritus tui, quam possis esse idoneus ad cognoscenda invisibilia Dei. Et si non potes cognoscere te, non praesumas apprehendere ea quae sunt supra te.

11. Praecipuum et principale speculum ad videndum Deum, est animus rationalis inveniens seipsum. Si enim invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20), ubi, quaeso, quam in ejus imagine cognitionis ejus vestigia expressius impressa reperiuntur? Tergat ergo speculum suum, mundet spiritum suum, quisquis sitit videre Deum suum. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Hoc speculum verus poenitens non cessat quotidie inspicere, tergere, tenere, et custodire. Inspicere, si aliquid in eo reperiat, quod Deo displiceat. Tergere, non solum peccata actionum, verum etiam cogitationum, ut nihil in eo remaneat quod Deum offendat. Tenere, ne deorsum corruens, terrae per amorem inhaereat, et ne inanium cogitationum pulvere sordescat. Custodire, ut ille cujus tabernaculum est cum hominibus, cujus deliciae sunt esse cum filiis hominum, qui ad ostium stat et pulsat, quacunque hora intrare voluerit, receptaculum mundum inveniat. Deus enim qui munditiae amator est, cor pollutum habitare non potest.

12. Exterso igitur speculo, et diu diligenter inspecto, incipit ei quaedam divini luminis claritas interlucere, et immensus quidam insolitae visionis radius oculis cordis apparere. Ex hujus luminis visione animus inflammatus, incipit munda cordis acie superna et interna conspicere, Deum diligere, Deo inhaerere; cuncta quae adsunt, tanquam non sint considerat, cunctis suis affectionibus renuntiat, et totus soli incumbit amori, sciens solum illum esse beatum, qui Deum amat. Porro ad tantam gratiam nunquam pertingit mens per propriam industriam. Dei donum est hoc, non hominis meritum. Sed absque dubio talem ac tantam gratiam ille accipit, qui deserit curam saeculi, et agit curam sui: qui studet se frequenter cogitare, et diligenter agnoscere, quid ipse est. Redi ergo ad cor tuum, et diligenter discute teipsum. Considera unde venis; quo tendis; quomodo vivis; quid agis; quid amittis; quantum quotidie proficis; vel quantum deficis: quibus cogitationibus magis incursaris; quibus affectionibus frequentius tangeris; vel quibus tentationum maculis a maligno spiritu acrius impugnaris. Cum totum interioris exteriorisque hominis statum et habitum, in quantum possibile est, plene cognoveris, et non solum qualis sis, verum etiam qualis esse debueras; de cognitione tui poteris sublevari ad contemplationem Dei. Quantum namque quotidie in cognitione proficis, tantum al altiora semper tendis. Sed jam fortassis ascendisti, jam ad cor tuum rediisti, et ibi stare didicisti: nec hoc sufficiat tibi. Disce ibi habitare, et mansionem facere: et qualicunque mentis vagatione inde abstractus fueris, illuc semper redire festina. Absque dubio per multum usum quandoque tibi vertetur in oblectamentum: in tantum ut absque ulla laboris difficultate possis ibi assiduus esse; quinimo poena tibi potius sit, alibi, quam ibi moram aliquam facere.