|
13. Si ergo persenseris desideria tua circa exteriores delectationes
affici, et cogitationes tuas jugiter in eis occupari; cum magna
sollicitudine compelle eas, nec permittas ad cor tuum intrare: sed redi
ad cor tuum, et ibi intrare et habitare omni modo stude. Mens enim quae
se ad sui considerationem non sublevat, sed adhuc per varia desideria
spargitur, et variis cogitationibus huc illucque distenditur, non potest
seipsam in unum colligere, quia nondum novit ad seipsam intrare, sed
adhuc in imo est cogitatione et conversatione. Ideoque non potest ad ea
quae supra ipsam sunt, penna contemplationis evolare. Discat ergo
dispersiones cordis congregare: assuescat in internis suis immorari,
studeat evagationes mentis restringere, et exteriora omnia oblivisci.
Discat sola bona interiora amare, et illa frequentius cogitare, qui ad
coelestium contemplationem anhelat, qui in divinorum notitiam suspirat.
Cumque se diligenter attenderit, et diutius quaesierit, cum tandem
invenerit qualis sit, restat ut revelatione divina cognoscat qualis esse
debeat, quale mentis aedificium Deo praeparare, et quibus obsequiis eum
placare oporteat.
14. Qui ita evagationes mentis in unum colligit, et omnes cordis motus
in uno aeternitatis desiderio figit, profecto jam ad cor suum rediit, et
jam ibi libenter moratur, ac mirabiliter delectatur. Et cum seipsum prae
gaudio jam capere non possit, supra seipsum ducitur, et per excessum
mentis ad summa elevatur; atque ita per seipsum supra semetipsum, per
cognitionem sui ad cognitionem Dei ascendit, ut discat solum Deum amare,
et ipsum indesinenter cogitare, et in eo delectabiliter requiescere. Cum
sic amor Christi totum absorbuerit affectum hominis, ut negligens et
immemor sui, non nisi Jesum Christum, et ea quae sunt Jesu Christi
sentiat, tunc demum, ut arbitror, perfecta est in eo charitas. Huic
itaque qui sic affectus est, non est onerosa paupertas: iste non sentit
injurias: ridet opprobria, contemnit damna, mortem lucrum reputat: imo
nec mori se putat, cum magis de morte ad vitam transire se sciat. Quem
sic amor Dei intrinsecus ligatum tenet, nec ad modicum quidem exire
exterius valet; sed interius in ejus desiderio flagrat, tanto amplius,
quanto familiarius, et eo vehementius, quo frequentius. Qui sic in amore
Dei jugiter delectatur, frequenter mentis excessus patitur: ab omnibus
praesentibus et terrenis raptus, coram Deo praesentatur; et dum
pulchritudinem ejus considerat, magnitudine pulchritudinis ejus
attonitus, totus in ejus admiratione suspenditur. Miratur Regis gloriam,
regni magnificentiam, supernae civitatis nobilitatem, et civium
felicitatem; contemplatur etiam gloriae decorem, Dei bonitatem, internae
suavitatis dulcedinem, et aeternae quietis tranquillitatem. Meditatur
Patris potentiam. Filii sapientiam, Spiritus sancti benignitatem, et
angelicae naturae beatitudinem. Delectatur de Deo in Deum, dum ejus
pietatem miratur, et decorem contemplatur. O quam jucundum sentiretur,
si non esset ad tam modicum raptus! Rapitur, dum sola coelestia
contemplatur, et contemplando jucundatur. Sed cum ibi stare diutius
conatur, subito labitur; et rediens ad se nulli potest intimare quod
vidit supra se: sed agnitione suavitatis illectus, gustatae dulcedinis
suavitatem, et illam coelestem infusionem laetitiae spiritualis intra
semetipsum miratur. Revolvit etiam in corde suo tacita mente incorporeae
lucis claritatem, et intimae satietatis saporem, et illud internae
quietis secretum, et summae tranquillitatis arcanum. In hujus
contemplatione contemplationisque dulcedine mens delectabiliter
afficitur, et mirabiliter delectatur. Volet ergo, et non deficiat.
Volet, donec ante Regem perveniat, ibique ploret et suspiret, mactetque
se in lacrymis: deprecetur veniam, postulet gratiam; nec inde recedat,
quousque Deum quem nimium offenderat, placatum sentiat, et ab eo
consolationem recipiat.
|
|