LIBER QUARTUS

Qui est de erectione animae seu mentis in Deum,
ac devoto ad Deum precatu et alloquio
et quibusdam ad salutem institutionibus et monitis.


CAP. I. Quod sit nobis necessarium invocare Deum, et quid sit invocare eum.

Quoniam in medio laqueorum positi sumus, facile a coelesti desiderio frigescimus. Quapropter assiduo indigemus monimento, ut expergefacti ad Deum nostrum verum et summum bonum cum defluimus recurramus. Idcirco non praesumptionis temeritate, sed magna Dei mei dilectione huic opusculo ad laudem ejus operam dedi, ut ex elegantibus dictis sanctorum Patrum breve et manuale verbum de Deo meo mecum semper haberem, ex cujus lectionis igne quoties tepesco, in ejus accendar amorem.

Nunc adesto mihi, Deus meus, quem quaero, quem diligo, quem corde, et ore, et qua valeo virtute laudo, atque adoro. Mens mea tibi devota, qui amore succensa, tibi suspirans, tibi inhians, te solum videre desiderans, nihil habens dulce, nisi de te loqui, de te audire, de te scribere, de te conferre, tuam gloriam frequenter sub corde revolvere, ut suavis tui memoria sit inter hos turbines aliqua repausatio mea. Te ergo invoco, desiderantissime, ad te clamo clamore magno in toto corde meo. Et cum te invoco utique in meipsum voco, quoniam omnino non essem nisi esses in me, et nisi ego essem in te. In me es, quoniam in memoria mea manes ex quo cognovi te, et in ea invenio te, cum reminiscor tui, et delector in te, de te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia.