|
Tuta et firma requies est infirmis et peccatoribus in vulneribus
Salvatoris. Securus illic habito, patent mihi viscera per vulnera.
Quidquid ex me mihi deest, usurpo mihi ex visceribus Domini mei, quoniam
misericordia affluunt, nec desunt foramina, per quae effluant. Per
foramina corporis patet mihi arcanum cordis, patet magnum pietatis
sacramentum, patent viscera misericordiae Dei nostri, in quibus
visitavit nos oriens ex alto (Luc. I). Vulnera Christi Jesu plena sunt
misericordia, plena pietate, plena dulcedine et charitate. Foderunt
manus ejus et pedes, et latus lancea foraverunt (Psal. XXI, XXXIII). Per
has rimas licet mihi gustare, quoniam suavis est Dominus meus, quoniam
revera suavis, ac mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus
eum in veritate, omnibus inquirentibus et maxime diligentibus. Copiosa
redemptio data est nobis in vulneribus Salvatoris nostri (Psal. CXXIX).
Magna multitudo dulcedinis, gratiae plenitudo, et perfectio virtutum.
Cum me pulsat aliqua turpis cogitatio, recurro ad vulnera Christi. Cum
me premit caro mea recordatione vulnerum Domini mei resurgo. Cum
diabolus parat insidias mihi, fugio ad viscera Domini mei, et recedit a
me. Si ardor libidinis moveat membra mea, recordatione vulnerum Filii
Dei exstinguitur. In omnibus adversitatibus non inveni tam efficax
remedium quam vulnera Christi. In illis dormio securus, et requiesco
intrepidus. Christus mortuus est pro nobis. Nihil tam est ad mortem,
quod morte Christi nobis non solvatur. Tota spes mea est in morte Domini
mei. Mors ejus meritum meum, refugium meum, salus, vita, et resurrectio
mea. Meritum meum, miseratio Domini. Non sum meriti inops, quandiu ille
miserationum oblitus non fuerit. Et si misericordiae Domini multae,
multus ego sum in meritis. Quanto ille potentior ad salvandum, tanto ego
securior. Peccavi peccatum grande, et multorum sum mihi conscius
delictorum. Nec sic despero, quoniam ubi abundaverunt delicta,
superabundavit et gratia (Rom. V). Qui desperat de venia peccatorum
suorum, negat Deum esse misericordem. Magnam injuriam Deo facit, qui de
ejus misericordia diffidit. Quantum in se est negat eum habere
charitatem, veritatem, potestatem, in quibus tota spes mea consistit,
scilicet in charitate adoptionis, in veritate promissionis, in potestate
redditionis. Murmuret jam quantum voluerit insipiens cogitatio mea,
dicens: Quis enim es tu, aut quanta est gloria, quibusve meritis illam
obtinere speras? Et ego fiducialiter respondeo: Scio cui credidi, quia
in charitate nimia adoptavit me in filium, quia verax est in
promissione, potens in exhibitione, et licet ei facere quod vult. Non
possum terreri multitudine peccatorum si mors Domini in mentem venerit,
quoniam peccata mea illum vincere non possunt. Clavi et lancea clamant
mihi quod vere reconciliatus sim Christo, si eum amavero. Longius
aperuit mihi latus Christi lancea, et ego intravi, et ibi requiesco
securus. Qui timet amet, quoniam perfecta charitas foras mittit timorem
(I Joan. IV). Nullum tam potens est et tam efficax contra ardorem
libidinis medicamentum, quam mors Redemptoris mei. Extendit brachia sua
in cruce, et expandit manus suas in cruce paratus in amplexus
peccatorum. Inter brachia Salvatoris mei et vivere volo, et mori cupio.
Ibi securus decantabo: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec
delectasti inimicos meos super me (Psal. XXXIX). Salvator noster caput
inclinavit in morte ut oscula daret dilectis suis. Toties Dominum
osculamur, quoties in ejus amore compungimur.
|
|