|
O anima mea, insignita Dei imagine, redempta Christi sanguine,
desponsata fide, dotata Spiritu, ornata virtutibus, deputata cum
angelis, dilige illum a quo tantopere dilecta es. Intende illi, qui
intendit tibi. Quaere quaerentem te. Ama amorem tuum, a quo amaris,
cujus amore praeventa es, qui est causa amoris tui. Ipse est meritum,
ipse est praemium, ipse fructus, ipse usus, ipse finis. Esto sollicita
cum sollicito, cum vacante vacans, cum mundo munda, et cum sancto
sancta. Qualem te paraveris Deo, talis oportet appareat tibi Deus.
Suavis et mitis et multae misericordiae (Psal. LXXXV) suaves et dulces
et humiles et misericordes requirit. Ama illum, qui eduxit te de lacu
miseriae, et de luto fecis (Psal. XXXIX). Elige illum amicum tuum orae
omnibus amieis tuis, qui, cum omnia subtracta fuerint, solus tibi fidem
servabit. In die sepulturae tuae cum omnes amici tui recedent a te, ille
te non derelinquet, sed tuebitur a rugientibus praeparatis ad escam, et
conducet per ignotam regionem, atque perducet ad plateas supernae Sion,
et ibi collocabit cum angelis ante faciem Majestatis, ubi audies melos
angelicum. Ibi enim est canticum laetitiae, vox exsultationis et
salutis, gratiarum actio, vox laudis atque alleluia perpetuum. Ibi est
cumulus felicitatis supereminens gloria, superabundans laetitia, et
omnia bona. O anima mea, suspira ardenter, desidera vehementer, ut
possis pervenire in illam civitatem supernam, de qua tam gloriosa dicta
sunt, in qua sicut laetantium omnium habitatio est (Psal. LXXXVI). Amore
potes ascendere, amanti nihil est difficile, nihil impossibile. Anima
quae amat ascendit frequenter, et currit familiariter plateas coelestis
Jerusalem, visitando illos patriarchas et prophetas, salutando
apostolos, admirando exercitus martyrum et confessorum, choros virginum
speculando. Coelum et terra, et omnia quae in eis sunt, non cessant mihi
dicere, ut amen Deum meum. Quid autem amo cum Deum meum amo? Non speciem
corporis, non decus temporis, nec candorem lucis istis oculis amicum,
non dulces melodias suavium cantilenarum, non florum, et unguentorum, et
aromatum suaveolentia, non manna, et mella, non membra acceptabilia
carnis amplexibus. Non haec amo cum amo Deum meum, et tamen amo quamdam
lucem et quamdam vocem, quemdam odorem, et quemdam cibum, et quemdam
amplexum interioris hominis. Ubi fulget animae meae quod non capit
locus, et ubi sonat quod non rapit tempus, et ubi olet quod non spargit
flatus, et ubi sapit quod non minuit edacitas, et ubi haeret quod non
divellit satietas, hoc est quod amo cum Deum meum amo. Amo quamdam
lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum. Et quid hoc est? Interrogavi
terram, et dixi: Non sum. Et quaecunque in ea sunt idem confessa sunt.
Interrogavi mare, et abyssos, et reptilia animarum vivarum, et
responderunt: Non sumus Deus tuus, quaere supra nos. Interrogavi coelum,
solem, lunam, et stellas, Neque nos sumus Deus quem quaeris, inquiunt.
Et dixi omnibus his quae circumstant fores carnis meae: Dicite mihi de
Deo meo, quod vos non estis, dicite mihi de eo aliquid, et exclamaverunt
voce magna, Ipse fecit nos (Psal. XCIX). Et direxi me ad me, et inveni
te in memoria mea, Deus meus, quoniam dignatus es habitare in ea ex quo
te didici, et in ea te invenio cum reminiscor tui, et delector in te.
|
|