CAP. XII. De vitae nostrae reparatione per mortem Christi, et de laude charitatis ac de latitudine ejus.

Res vetus erat ut homo moreretur, res nova facta est ut Deus moreretur, quatenus mortis suae novitate dissolveret mortis nostrae vetustatem, et per crucis irrisionem carnis nostrae perimeret corruptionem. Contra mortis nostrae vetustatem attulit vitae nostrae novitatem, contra vetus peccatum attulit novum mandatum, scilicet charitatem.

Exstingue cupiditatem si vis amplecti charitatem. Sicut enim radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI), ita radix bonorum charitas. Plenitudo legis charitas (Rom. XIII), finis praecepti est charitas (I Tim. I). Totam magnitudinem divinorum eloquiorum secura possidet charitas, qua Deum et proximum diligimus. In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII). Si non vacat omnes paginas sanctas perscrutari, omnia involucra sermonum evolvere, omnia Scripturarum secreta penetrare, tene charitatem, ubi pendent omnia. Ita tenebis quod ibi didicisti, tenebis etiam quod nondum didicisti. Ille namque tenet quod patet, et quod latet in divinis sermonibus qui charitatem servat in moribus. Charitas non est si patiens et benigna non est. Charitas non est si aemulatur, si agit perperam, si inflatur, si quaerit quae sua sunt. Charitas non est si irritatur, si cogitat mala, si gaudet super iniquitate, si non gaudet de veritate. Charitas omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert. Charitas nunquam excidit (I Cor. XIII). Sic probare potest si charitatem habes. Sine charitate dives pauper est, et in ea pauper dives. Charitas in duris passionibus est fortis, in bonis operibus hilaris, in tentationibus tutissima, in hospitalitate latissima. Inter veros fratres laetissima, inter falsos patientissima. Summa apostolicae doctrinae haec est, ut nemini quidquam debeamus, nisi ut invicem diligamus (Rom. XIII). Charitas sic complectatur omnes amicos, ut dilatetur usque ad inimicos. Amicis se volentibus reddat, inimicis se nolentibus ingerat. Istos teneat, illos acquirat. Illos oblectet ut ex amicis non efficiantur inimici, illos invitet ut fiant ex inimicis amici. Dominus etiam usque ad inimicos charitatem jubet extendi dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V). Dic, Domine, quam mercedem dabis nobis si diligamus inimicos nostros, ut sitis, inquit, filii Patris vestri, qui in coelis est (ibid.). Si amarum videtur quod audienti jubetur, sit dulce quod obedienti promittitur. Qui diligunt inimicos suos, et benefaciunt eis qui se oderunt, filii Dei erunt. Si filii et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII). Audite igitur, Christiani, audite, filii Dei et cohaeredes Christi, ut paternam possideatis haereditatem non solum amicis, sed etiam inimicis impendite charitatem. Nulli charitas negetur, quae ab omnibus bonis communiter possidetur. Omnes eam simul habete, et ut eam magis habeatis, et bonis eam et malis impendite. Charitas Dei Deus est, quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). Charitas quanto magis multiplicatur, tanto largius a Deo erogatur. Dum redditur charitas, ditescit redditor charitatis. Charitas inimicos vocat ad concordiam. Charitas delectatur illatam injuriam condonare. Et quis potest charitatis praeconium congruis sermonibus explicare? quae nec in coelis est sola, nec in terra remanet destituta. In terra habet contubernium amicorum, in coelo consortium possidet angelorum. Laborat in mundo, requiescit in Deo.