CAP. XIII. De interioris hominis custodia habenda per virtutes cardinales, et de timore nuntio mortis, et responsis ejus, de diaboli insultu, et de inferni cruciatu: Item consilium virtutum ad evadenda inferni mala.

Ad insinuandam interioris hominis custodiam Dominus Jesus talem similitudinem ponit: Hoc autem scitote quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam (Luc. XII). Pater iste familias animus potest intelligi, cujus familia sint cogitationes et motus earum, sensus quoque et actiones, tam exteriores quam interiores. Quae familia lasciviens nimis et petulans erit, nisi ejusdem patris vigore coercita et disposita fuerit. Nam si vel parum a sua sollicitudine torpuerit, quis potest dicere quomodo per cogitationes, oculi, linqua, aures, et caetera organa insolescant? Domus est conscientia,in qua pater iste habitans thesauros virtutum congregat, propter quos ne domus effodiatur, summopere vigilatur. Fur autem non unus est, sed multiplex, quia singulis virtutibus singula vitia insidiantur. Principalis tamen fur diabolus intelligitur. Contra quem et ejus satellites pater idem, si tamen non negligens fuerit, domum suam forti custodia muniens, prudentiam in primo aditu constituat, quae discernat quid sit admittendum, quid vitandum, quid excludendum. Secus hanc fortitudo locetur, ut hostes, quos prudentia venire nuntiaverit, repellat. Justitia sedeat in medio, ut sua cuique tribuat. Et quia qua hora fur sit venturus nescitur, omni hora timeatur, et ne somnus peccati subrepat, assidue vigilandum est. His ita dispositis introducere debet prudentia aliquos nuntios, qui aliqua narrent quae ad exercitationem valeant. Itaque nuntius mortis ingressum postulans admittitur. Qui rogatus ut dicat qui sit, unde veniat, quid viderit, se respondit non aliter quidquam dicturum, nisi summum fiat silentium. Quo impetrato sic incipit: Ego sum timor mortis, et mortem vobis venire nuntio. Prudentia loquitur pro omnibus, et interrogat sic dicens: Ubi est mors?

MEMORIA MORTIS. Scio quia non tardat venire, et prope est. Sed diem et horam adventus ejus ego nescio.

PRUDENTIA. Et qui veniunt cum illa?

MEMORIA. Mille daemones ferentes secum libros grandes, et uncos ferreos et igneas catenas.

PRUDENTIA. Quid praetendunt his omnibus?

MEMORIA. In libris scripta sunt omnia peccata hominum, et quorum ibidem peccata scripta sunt, illos sui esse dicunt juris. Uncos ferunt, ut quos sui esse juris convicerint, eorum animas violenter extrabant et ligatas catenis in infernum pertrahant.

PRUDENTIA. Qualis est infernus? vel quid vidisti in eo?

MEMORIA. Infernus latus est sine mensura, profundus sine fundo, plenus ardore incomparabili, plenus fetore intolerabili, plenus dolore innumerabili. Ibi miseria, ibi tenebrae, ibi ordo nullus, ibi horror aeternus, ibi nulla spes boni, nulla desperatio mali. Omnis qui est in eo odit se et omnes alios. Ibi vidi omnia genera tormentorum, quorum minimum est majus omnibus his tormentis quaecunque in hoc saeculo fieri possunt. Ibi est fletus et stridor dentium (Matth. XXII), ibi transitur a frigore nivium ad calorem ignium [nimium], et utrumque intolerabile. Ibi omnes comburuntur et vermibus corroduntur, nec consumuntur. Vermis quorum non moritur, et ignis non exstinguitur (Isai. LXVI). Nulla ibi vox, nisi vae, vae habent, vae sonant, tortores diabolici torquent pariter et torquentur, et eorum nunquam finis erit aut remedium. Talis est infernus et millies pejor, et haec vidi in inferno et millies pejora.

PRUDENTIA. Deus, quid faciemus? Nunc, fratres, audite consilium meum, et date vestrum. Estote fideles, prudentes, et vigilate in orationibus providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (I Cor. VIII).

TEMPERANTIA. Praeoccupemus faciem ejus (Psal. XCIV), etc. Sobrii estote et vigilate (I Petr. V), etc.

FORTITUDO. Cui resistite fortes in fide (ibid.). Confortamini in Domino, induite vos armaturam Dei, loricam justitiae, scutum fidei, galeam salutis. Assumite et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI).

JUSTITIA: Sobrie, et juste, et pie vivamus (Tit. II). Sobrie in nobis, juste ad proximum, pie ad Deum. Et quod nobis fieri nolumus, aliis non faciamus, hoc enim justum est.