|
PRUDENTIA LOQUITUR. Alius nuntius venit pulcher et hilaris,
qui videtur afferre bona.
JUSTITIA. Admittatur, forsitan nos laetificabit nam iste prior terruit
nos.
PRUDENTIA. Admittam. Ingredere et quis sis, unde venias, quid videris
edicito.
NUNTIUS. Ego sum amor vitae aeternae et desiderium coelestis patriae. Si
me vultis audire, silentium et quietem habete; non enim inter clamores
et tumultus audiri possum.
JUSTITIA. Si nos, dum timor et memoria mortis loqueretur, tacuimus,
justum est ut te loquente multo magis taceamus.
DESIDERIUM VITAE AETERNAE. Tacete ergo. Vidi talia, quae nullus hominum
potest digne loqui. Dicam tamen aliquid, prout potero. Vidi Deum, sed
per speculum et in aenigmate. Contemplatus illam ineffabilem individuae
Trinitatis majestatem initio fineque carentem. Sed quia lucem habitat
inaccessibilem ab ipsa luce reverberati sunt oculi mei, et intuitus
obtusus. Exsuperat enim omnem sensum, omnemque intuitum illa claritas,
illa pulchritudo. Aliquantisper tamen intuitus sum Dominum Jesum
Christum in dextera Patris sedentem, in aeterna vita regnantem, quamvis
super omnem creaturam adeo speciosum, ut in eum desiderent angeli
prospicere (I Petr. I), ad haec tamen vulnera passionis, quibus nos
redemit, in corpore suo habentem, Patri pro nobis assi tentem. Vidi
juxta ipsum gloriosam Matrem ejus cum omni honore et reverentia in
throno mirabili sedentem, super omnes ordines beatorum angelorum et
hominum exaltatam, suum Filium pro nobis interpellantem, et ejus cui
vult miserentem. Sed hanc admirabilem claritatem matris et Filii diu
ferre non sustinens converti aspectum meum ad illos beatorum spirituum
ordines, qui ante Deum assistunt, quorum sempiterna beatitudo de visione
Dei et amore, nec minuitur, nec finitur, sed semper crescit, et
permanet. Sed nec istorum quidem gradus et dignitates laudes quoque quas
Creatori referunt, ullus hominum cogitare nedum enarrare sufficiat.
Deinde prophetas intuitus sum, et patriarchas miro exsultantes gaudio,
qui eam, quam olim a longe salutaverant patriam, obtinent, qui ea quae
in spiritu praeviderant completa conspiciunt. Vidi apostolos in thronis
sedentes, tribus et linguas omnes judicare paratos, et de pauperibus, et
de infirmis tam gloriosos tamque sublimes factos a Domino Jesu, satisque
super hoc miratus sum. Vidi, sed pervidere non potui innumerabilem
beatorum martyrum exercitum gloria et honore coronatum, qui passiones
hujus temporis, quas pertulerant minimas reputabant ad illam gloriam,
quae revelata erat in eis. Horum felicitate et gloria diu delectatus
respexi gloriosam multitudinem confessorum, inter quos viri apostolici,
et doctores, qui sanctam Ecclesiam doctrinis suis munierunt, fulgent
quasi stellae in perpetuas aeternitates. Sunt ibi monachi, qui pro
claustris et cellis angustis immensa et sole clariora palatia
possidentes, pro asperis tunicis nive candidiores; omnique suavitate
molliores vestes induti, ab oculis quorum abstersit Deus omnem lacrymam.
Regem in decore suo vident. Postremo ad chorum virginum respexi, quarum
gloria ornatus et melodia dulcis. Nam cantabant canticum, quod nemo
alius poterat dicere (Apoc. XIV), nulla hominum eloquentia digne
enarrare potest. Sed odor in regione earum tam suavis erat, ut omnia
aromatum genera exsuperet.
|
|