|
LOQUITUR ITERUM PRUDENTIA. Placet quod dicis.
De singulis beatorum ordinibus mira disseris,
quaesumus ut quae sit eorum in communi actio edicas. Desiderium vitae
aeternae. Dicam utcunque potero. Omnium simul in communi actio
septiformis est. Vivunt, sapiunt, amant, gaudent, laudant, veloces sunt,
securi sunt.
PRUDENTIA. Licet aliquatenus hoc intelligam, tamen propter audientes de
singulis pauca dissere.
DESIDERIUM. Fiat. Vivunt vita sine fine, sine molestia, sine
diminutione, sine omni adversitate. Vita eorum visio et cognitio beatae
Trinitatis, sicut Dominus ait: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te
Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Sapiunt
consilia atque judicia Dei, quae sunt abyssus multa (Psal. XXXV).
Sapiunt causas, et naturas, et origines omnium rerum. Amant Deum
incomparabiliter, quia sciunt unde et ad quid eos Deus provexit. Amant
singuli singulos sicut seipsos. Gaudent de Deo ineffabiliter. Gaudent de
tanta sua beatitudine. Et quia unusquisque unumquemque diligit sicut
seipsum, tantum gaudium quisque habet de bono singulorum quantum de suo,
quoniam bonum, quod non habet in seipso, possidet in altero. Constat
igitur quod singuli tot gaudia habent quot socios, et singula gaudia
tanta sunt singulis, quantum proprium singulorum. Cum autem quisque plus
amet Deum quam seipsum, et omnes alios secum, plus gaudet de Dei
felicitate quam de sua et omnium aliorum secum. Si ergo cor
uniuscujusque vix capit suum gaudium, quomodo capit tot et tanta gaudia?
Ideo dicitur: Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV); non intret
gaudium Domini tui in te, quia capi non posset. Inde laudant Deum, sine
fine, sine fastidio, sicut scriptum est. Beati, qui habitant in domo
tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII). Veloces
sunt, quia ubicunque esse vult spiritus, ibi est etiam corpus. Omnes
securi sunt. Securi sunt de tali vita, de tanta sapientia, de tanto
amore, de tanto gaudio, de tali laude, de tali velocitate, quod nullum
finem, nullam diminutionem, nullum detrimentum, habebunt. Ecce pauca
dixi vobis, quae vidi in coelo. Neque enim ut vidi dicere, neque ut sunt
videre potui.
PRUDENTIA. Vere in coelo te fuisse, vera vidisse, vera narrasse te
intelligimus.
FORTITUDO. Quis igitur nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an
angustia, etc. Certa sum quia neque mors, neque vita, neque caetera alia
poterunt nos separare a charitate Christi (Rom. VIII).
JUSTITIA. Ejiciatur foras ille prior nuntius, non est enim justum in
eadem domo manere cum isto. Perfecta enim charitas foras mittit timorem
(I Joan. IV).
FORTITUDO. Egredere, timor. Jam non eris in finibus nostris.
TIMOR. Quid mali feci? Age, age, ego pro bono dixi quod dixi.
TEMPERANTIA. Fratres, dico non plus sapere quam oportet sapere, sed
sapere ad sobrietatem (Rom. XII). Tu vero egredere, timor, et aequo
animo patere judicium, quod justitia judicavit. Forsitan tu admitteris
si desiderium vitae aeternae aliquando loqui cessaverit.
AUCTOR. Sic debet quisque torporem suum excutere, et a timore ad
coelestis patriae desiderium transferre.
|
|