|
Contra has virtutes continuo praelio diversa pugnant vitia, crapula,
ebrietas, et otia, ex quibus mala cogitatio. Escae enim variae crapulam,
potus frequentes ebrietatem generant. Ebrietas autem perturbationem
gignit mentis, furorem cordis, flammam libidinis. Ebrietas ita mentem
alienat, ut ipsa ubi sit nesciat, saepeque malo consentit, quod per
ebrietatem immittitur. Unde est illud quod juxta prophetam dicitur:
Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor (Ose. IV). Fornicatio,
sicut Salomonem, infatuat sapientem. Ebrietas, sicut ipsius Lot, sensus
ratione captivat. Unde in Proverbiis: Noli regibus dare vinum quia
nullum secretum est ubi regnat ebrietas, ne forte bibant, et
obliviscantur judiciorum (Psal. XXXI). Plerisque laudi dandum videtur
multum bibere et non inebriari, audiant hi adversum se prophetam
dicentem: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad
miscendam ebrietatem! (Isa. V). De otiositate autem Gregorius:
|
“Otiosae, inquit, menti spiritus maligni pravas cogitationes ingerunt,
ut si requiescit ab opere, non requiescat a malorum operum
delectatione.”
|
|
Fac ergo aliquid operis, ut diabolus te semper inveniat occupatum. Nam
antiquus hostis, mox ut otiosam mentem invenerit; ad eam sub quibusdam
occasionibus locuturus venit, et quaedam ei de gestis praeteritis ad
memoriam reducit. Audita quaedam verba indecenter resonat, et si qua
dudum turpiter acta sunt, eorum speciem oculis opponit cordis, et quem
de praesentibus non valet inquinare, de malis transactis violat, et
deceptam mentem saepe in delectationem reparat. Unde diu per
impugnationem afflixit, ut vere cum Psalmista dicat: Putruerunt et
corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII).
Ergo cicatrix ad putredinem redit, quando peccati vulnus, quod jam per
poenitentiam sanatum est, in delectationem sui animam concutit. Saepe
quod nunquam fecimus, per hostis callidi insidias cordis oculis videmus.
Cumque in hoc sensibiliter delectatio subrepserit, quamvis jam plangat
quae fecerit, taedet tamen infelicem animam quaedam non fecisse quae
plangit. Hae sunt cordis nostri tenebrae, quas in hac vita scientes
volentesque sustinemus. Quid contra haec mala quaerendum est, nisi
adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. Diabolus non cogendo, sed
suadendo nocet. Non est unde plus gaudeat diabolus, nisi quando homo
dicit, quod ipse fecerit ut peccaret. Gregorius:
|
“Dum in cogitatione voluptas non reprimitur, etiam in actione
dominatur.”
|
|
Augustinus:
|
“Nullus potest facere aliquid, nisi praecesserit jussio cogitationis,
quia facta de cogitatione procedunt.”
|
|
Non potest autem fieri, ut habeat mala facta, quae habet cogitationes
bonas. Firmiter credere debemus, quod nullum peccatum sine vindicta
relinquitur. Aut enim hic per poenitentiam unusquisque peccatum suum
delet, aut Dominus pie per suum flagellum purgat, aut post mortem igne
purgatorio purgabitur. Quod si his modis peccatum hominis non fuerit
deletum post hanc vitam in ignem descendet aeternum. Peccator enim, qui
in hoc mundo flagellari non meretur, in inferno torquebitur. Sane nullus
tantum potest peccare, quantum Dei potestas valet dimittere, quam
orabimus ut nobis debita dimittat universa. Amen.
|
|