CAP. II. Quomodo Deus immotus in se manens det cuncta moveri, cunctaque aut agat, aut coagat.

Tu coelum et terram imples omnia portans sine onere, omnia implens sine inclusione. Semper agens, semper quietus, colligens non egens, quaerens cum nihil tibi desit. Amas nec aestuas, zelas et securus es. Poenitet te, et non doles. Irasceris et tranquillus es. Opera mutas, sed non mutas consilium. Recipis quod invenis, et nunquam amisisti. Nunquam inops, et gaudens lucris. Nunquam avarus et usuras exigens. Semper erogatur tibi, ut debeas, et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Qui ubique es, et ubique totus, qui sentiri potes, et videri non potes. Qui nusquam dees, et tamen ab iniquorum cogitationibus longe es. Qui nec ubi dees inde longe es, quia ubi non es per gratiam, ades per vindictam. Qui ubique praesens es, et vix inveniri potes. Quem stantem sequimur, et apprehendere non valemus. Qui tenes omnia, imples omnia, circumplecteris omnia super excedis omnia, sustines omnia. Qui corda fidelium doces sine strepitu verborum. Qui locis non distenderis, nec temporibus variaris, neque habes accessus et recessus. Qui habitas lucem inaccessibilem, quam vidit nullus hominum, nec videre potest. In te manens quietus ubique circuis totum. Non enim scindi vel dividi poteris, quia vere unus es. Nec in partes effunderis, sed totus totum tenes, totum illustras et possides. Si totum mundum libri repleant, tua scientia inenarrabilis non potest enarrari. Quoniam vero indicibilis es, nullo modo scribi poteris, neque concludi. Tu es fons lucis divinae et sol claritatis aeternae. Magnus enim es sine quantitate, et ideo immensus. Bonus sine qualitate, ideo vere et summe bonus, et nemo bonus, nisi tu solus. Cujus voluntas opus est, cui velle posse est, qui omnia, quae ex nihilo creasti, sola voluntate fecisti. Qui omnem creaturam tuam absque indigentia aliqua possides, et sine labore gubernas, et absque taedio regis. Et nihil est quod conturbet ordinem imperii tui vel in summis vel in imis. Qui in omnibus locis sine loco haberis, et omnia contines sine habitu, et ubique praesens es sine situ et motu. Qui nec mali actor es, quod facere non potes. Nec unquam te quidquam fecisse poenituit, cujus bonitate facti sumus, et justitia poenas luimus, et clementia liberamur. Cujus omnipotentia omnia gubernat, regit, et implet quod creavit. Nec ideo te implere omnia dicimus, ut te contineant, sed ut ipsa potius a te contineantur. Nec particulatim imples omnia. Nec ullatenus ita putandum est, ut unaquaeque res pro magnitudine suae portionis capiat te, id est maxima majus, minima minus. Dum sis potius ipse in omnibus, sive omnia in te. Cujus omnipotentia omnia concludit, nec evadendi potentiam tuam quis aditum invenire poterit. Qui enim te non habet placatum, nequaquam evadet iratum.