|
Te igitur, clementissime, invoco in animam meam, quam praeparas ad
capiendum te, ex desiderio quod inspiras ei. Intra, rogo, in eam, et
coaptata eam tibi ut possideas illam quam fecisti et refecisti, et ut
habeam te velut signaculum super cor meum. Quaeso, piissime, invocantem
te ne deseras, qui priusquam te invocarem me vocasti et quaesisti, ut
ego servus tuus te quaererem, quaerendo invenirem, et inventum amarem.
Quaesivi et inveni te, Domine, et amare desidero. Auge desiderium et da
quod peto, quoniam si cuncta quae fecisti mihi dederis non sufficit
servo tuo, nisi teipsum dederis. Da ergo te mihi, Deus meus, meus, redde
mihi te; en amo, et, si parum est, amem validius. Tui ergo amore teneor,
tui desiderio flagro, tui dulci memoria delector. Ecce dum tibi mens mea
suspirat, et tuam ineffabilem pietatem meditatur, ipsa carnis sarcina
minus gravat, cogitationum tumultus cessat, pondus mortalitatis et
miseriarum more solito non hebetat. Silent contraria cuncta,
tranquillaque sunt omnia. Cor ardet, animus gaudet, memoria viget,
intellectus lucet, et totus spiritus ex desiderio visionis tuae accensus
in invisibilium amorem rapi se videt. Assumat spiritus meus pennas ut
aquilae, volet et non deficiat; volet et perveniat usque ad decorem
domus tuae et thronum gloriae tuae, ut ibi super mensam refectionis
civium supernorum pascatur de occultis tuis in loco pascuae juxta
fluenta plenissima. Tu esto nostra exsultatio, qui es nostra spes, salus
atque redemptio. Tu esto nostrum gaudium, qui es futurus praemium. Te
semper quaerat anima mea, et tu praesta ut quaerendo non deficiat. Vae
miserae animae, quae Christum non quaerit nec amat, arida siquidem manet
et misera. Perdit enim quod vivit qui Deum non diligit. Qui curat vivere
nisi propter te, Domine, nihil est et pro nihilo est. Qui tibi vivere
recusat, mortuus est. Qui tibi non sapit, desipit. Misericordissime tibi
me committo, reddo, et concedo, per quem sum, vivo, et sapio. In te
confido, spero, et totam spem meam pono, per quem resurgam, vivam, et
requiescam. Te cupio, diligo et adoro; cum quo manebo, regnabo, beatus
ero. Anima, quae te non quaerit nec diligit, mundum diligit, peccatis
servit, vitiis subjecta est. Nunquam quieta, nunquam secura est.
Famuletur tibi semper mens mea, piissime, suspiret tibi peregrinatio
mea, ardeat in tui amore cor meum. Requiescat in te, Deus meus, anima
mea. Contempletur te in mentis excessu. Cantet laudes tuas in
jubilatione, et haec sit in hoc exsilio consolatio mea. Confugiat mens
mea sub umbram alarum tuarum ab aestibus cogitationum hujus saeculi.
Repauset in te cor meum, cor mare magnum tumens fluctibus. Dives omnium
bonorum, dapum supernae satietatis, opulentissime largitor Deus, da
lasso cibum, collige dispersum, libera captivum, redintegra scissum. En
stat ad ostium et pulsat (Apoc. III). Obsecro per viscera misericordiae
tuae, quibus visitasti nos oriens ex alto, jube pulsanti misero aperiri,
ut liberis gressibus ingrediatur ad te, et requiescat in te, et
reficiatur de te pane coelesti. Tu es enim panis et fons vitae. Tu lumen
claritatis aeternae. Tu omnia, ex quibus vivunt recti, qui diligunt te.
Deus lumen cordium te videntium, et vita animarum te amantium, et virtus
cogitationum te quaerentium, ut sancto tuo amori inhaereant; veni, rogo,
in cor meum, et ab ubertate voluptatis tuae inebria illud, ut
obliviscatur ista temporalia. Pudet atque piget me talia pati qualia
mundus iste agit. Triste est mihi quod video. Grave est quod de
transitoriis audio. Adjuva me, Domine Deus meus, et da laetitiam in
corde meo.
|
|