|
Veni ad me ut videam te, sed angusta est mihi domus animae meae; quo
venias ad eam, dilatetur abs te; ruinosa est, refice eam; habet quae
offendant oculos tuos, fateor et scio, sed quis mundabit eam? Aut cui
alteri praeter te clamabo: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab
alienis parce servo tuo? (Psal. XVIII.) Fac me dulcis Christe, bone
Jesu, fac me, rogo, amore et desiderio tui deponere onus carnalium
desideriorum et terrenarum concupiscentiarum. Dominetur, rogo, carni
meae anima, animae ratio, rationi gratia tua, et tuae me interius et
exterius subde voluntati. Tribue mihi, ut laudet te cor meum, et lingua
mea, et omnia ossa mea. Dilata mentem meam, et attolle intuitum cordis
mei, ut vel rapida cogitatione spiritus meus attingat te aeternam
sapientiam super omnia manentem. Dissolve me, oro, a vinculis, quibus
constrictus teneor, ut reliquens omnia ista tibi festinem, tibi soli
inhaeream, soli intendam. Felix anima, quae terreno resoluta carcere,
libera coelum petit, quae te dulcissimum Dominum facie ad faciem cernit,
quae nullo metu mortis afficitur, sed de incorruptione perpetuae gloriae
laetatur. Tranquilla est et secura, non timet hostem neque mortem. Habet
jam te pium Dominum quem diu quaesivit, semperque amavit, hymnidicis
sociata choris melliflua perpetuae festivitatis carmina ad laudem
gloriae tuae, rex Christe, in aeternum concinit. Inebriatur enim ab
ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potas eam. Felix
societas supernorum civium, et gloriosa solemnitas omnium ad te
redeuntium ab hujus nostrae peregrinationis tristi labore. Amoenitatem
omnis pulchritudinis, formositatem totius splendoris, atque dignitatem
totius elegantiae jugiter tui cives cernunt. Nihil omnino quod conturbet
mentem in te auribus datur. Quae cantica, quae organa, quae cantilenae,
quae melodiae ibi sine fine decantantur? Sonant enim semper melliflua
hymnorum organa, suavissima angelorum melodia, cantica canticorum mira,
quae ad laudem et gloriam tuam a supernis civibus in perpetuum
decantantur. Amaritudo et omnis fellis asperitas in regione tua locum
non habet. Non enim est ibidem malignus, neque malitia. Non est
adversarius et impugnans, nec est ulla peccati illecebra. Nulla est ibi
indigentia, dedecus nullum, nulla rixa, nullum improperium, causatio
nulla, nullus timor, nulla inquietudo, nulla poena, nulla dubietas,
nulla violentia, nulla discordia: sed pax summa, charitas plena,
jubilatio et laus Dei aeterna, secura sine fine requies, et gaudium
semper in Spiritu sancto. Fortunatus ego si audiero jucundissimas civium
tuorum cantilenas, carmina melliflua laudes summae Trinitati debito
honore promentia, sed nimium felix si ego ipse meruero cantare canticum
Domino de dulcibus canticis Sion (Psal. CXXXVI). O vita vitalis, vita
sempiterna, et sempiterne beata, ubi gaudium sine moerore, requies sine
labore, dignitas sine tremore, opes sine amissione, sanitas sine
languore, abundantia sine defectione, vita sine morte, perpetuitas sine
corruptione, beatitudo sine calamitate. Ubi omnia bona in charitate
perfecta, ubi species et visio facie ad faciem, ubi plena scientia in
omnibus et per omnia. Ubi summa Dei bonitas cernitur, et lumen
illuminans a sanctis glorificatur. Ubi praesens majestas Dei
conspicitur, et hoc vitae cibo sine defectu mens intuentium satiatur.
Vident et videre desiderant, sine anxietate et sine fastidio satiantur.
Ubi verus justitiae sol mira sui pulchritudinis visione omnes reficit,
et ita universos coelestis patriae cives illuminat, ut luceant ipsi,
lumen videlicet illuminatum per Deum lumen illuminans ultra omnem solis
nostri splendorem, atque cunctarum stellarum claritatem immortali
adhaerentes deitati, ac per hoc immortales et incorruptibiles facti
juxta promissionem Domini Salvatoris: Pater quos dedisti mihi volo, ut
ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, ut omnes
unum sint, sicut, tu Pater, in me et ego in te, et ipsi in nobis unum
sint (Joan. XVII). O regnum coelorum regnum felicissimum, regnum carens
morte et vacans fine. Cui nulla tempora succedunt per aevum, ubi
continuus sine nocte dies nescit habere tempus. Ubi victor miles donis
ineffabilibus cumulatur.
Nobile perpetua caput amplectente corona.
|
|