|
Ubi ergo portio mea regnat, regnare me credo, ubi sanguis meus
dominatur, dominari me confido, ubi caro mea glorificatur, gloriosum me
esse cognosco. Quamvis peccator sim, de hac tamen communione gratiae non
diffido, et si peccata me prohibent, substantia me requirit; et si
delicta propria, me excludunt, naturae communio non repellit. Non enim
tam immitis est Dominus, ut non diligat carnem suam, membra sua, et
viscera sua. Desperare utique potuissem propter nimia peccata et vitia
mea, culpas, et infinitas negligentias, quae egi et quotidie
indesinenter ago, corde, ore, opere, et omnibus modis quibus humana
fragilitas peccare potest, nisi Verbum tuum Deus caro fieret, et
habitaret in nobis. Sed desperare jam non audeo, quoniam subditus ille
tibi usque ad mortem, mortem autem crucis, tulit chirographum peccatorum
nostrorum, et affigens illud cruci peccatum crucifixit et mortem
(Coloss. II). In ipso autem securus respiro, qui sedet ad dexteram tuam
et interpellat pro nobis. In ipso confisus ad te pervenire desidero, in
quo jam resurreximus, et reviximus, et jam in coelum conscendimus, et in
coelestibus consedimus. Tibi laus, tibi gloria, tibi honor, et gratiarum
actio, piissime Domine, qui nos sic amasti, et salvasti, sic
justificasti, et sublimasti. Piissime Domine, quam dulcis est memoria
tui? quanto magis in te meditor, tanto es mihi dulcior et amabilior.
Idcirco delectat me valde bona tua puro mentis intuitu, et dulcissimo
pii amoris affectu in loco peregrinationis meae juxta modulum meum
interim quandiu his fragilibus subsisto membris, considerare. Tuae enim
charitatis jaculo vulneratus sum, tui vehementer desiderio flagro, ad te
pervenire cupio, te videre desidero. Idcirco super custodiam meam stabo,
et vigilantibus oculis psallam spiritu, psallam, et mente, et totis
viribus te factorem meum collaudabo (I Cor. XIV). Polum penetrabo, mente
et desiderio tecum ero, ut in praesenti quidem miseria solo corpore
tenear, tecum autem cogitatione, et aviditate, atque omni desiderio sim
semper, quatenus ibi sit cor meum, ubi tu es thesaurus meus
desiderabilis, incomparabilis, summeque amabilis. Sed ecce Deus meus
piissime, ac misericordissime Domine, dum tuae immensae bonitatis et
pietatis gloriam considerare volo, cor meum non sufficit. Excedit enim
omnem sensum humanae mentis tuum decus, tua pulchritudo, tua virtus, tua
gloria, tua magnificentia, tua majestas, et tua charitas. Sicut
inaestimabilis est tuae gloriae splendor, ita ineffabilis est tuae
charitatis benignitas, qua illos, quos de nihilo creasti, adoptas in
filios et tibi conjungis. O anima mea, si quotidie oporteret nos
tormenta perferre, si ipsam gehennam longo tempore tolerare, ut Christum
in gloria sua videre possemus, et sanctis ejus sociari, nonne erat
dignum pati omne quod triste est, ut tanti boni tantaeque gloriae
participes haberemur? Indesinenter igitur daemones parent suas
tentationes, fragant corpus jejunia, premant vestimenta, labores
gravent, vigiliae exsiccent, curae excitent, clamet me iste, inquietet
ille, vel ille, frigus incurvet, conscientia murmuret, calor urat, caput
doleat, pectus ardeat, infletur stomachus, pallescat vultus, infirmer
totus, deficiat in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus (Psal.
XXX); ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat, ut
requiescam in die tribulationis, et ascendam ad populum accinctum
nostrum (Habac. III).
|
|