CAP. VIII. De coelestis gloriae excellentia, et ejus contemplatione, et modo obtinendi eam.

Quae tunc erit uniuscujusque nostrum gloria, quam grandis sanctorum laetitia, cum unaquaeque facies fulgebit ut sol, cum ordinibus distinctis populum suum Dominus in regno Patris sui coeperit recensere, et meritis atque operibus singulorum praemia promissa restituet, pro terrenis coelestia, pro temporalibus sempiterna, pro modicis magna? Revera cumulus felicitatis erit, cum Dominus adducet sanctos in visionem paternae gloriae, et faciet in coelestibus considere, ut sit Deus omnia in omnibus. O felix jucunditas, et jucunda felicitas, sanctos videre, cum sanctis esse, et esse sanctum. Deum videre, et Deum habere in aeternum et ultra. Hoc sedula mente cogitemus. Hoc desiderio toto desideremus, cito ut ad eos pervenire valeamus. Si quaeras quomodo istud potest fieri, vel quibus meritis, quibusve auxiliis, audi. Res ista posita est in potestate facientis, quoniam regnum coelorum vim patitur (Matth. XI). Regnum coelorum, o homo, aliud non quaerit pretium nisi teipsum. Tanti valet, quantum es. Te da, et habebis illud. Quid turbaris de pretio? Christus semetipsum tradidit, ut acquireret teregnum Deo Patri. Ita tu temetipsum da, ut sis regnum ejus, ac non regnet peccatum in tuo mortali corpore, sed spiritus in acquisitionem vitae (Rom. VI). O anima mea revertamur ad civitatem coelestem, in qua scripti sumus et cives decreti. Sicut ergo cives sanctorum, et domestici Dei, et sicut haeredes Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII), consideremus inclytam nostrae urbis felicitatem, inquantum considerare possibile est. Dicamus ergo cum Propheta: O quam gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! Sicut laetantium omnium habitatio est in te. Fundaris enim exsultatione universae terrae (Psal. LXXXVI). Non est in te senectus, nec senectutis miseria. Non est nanus, nec claudus, nec gibbosus, neque deformis, dum omnes occurrunt in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV). Quid hac vita beatius, ubi non est paupertatis metus, non aegritudinis imbecillitas? Nemo laeditur, irascitur nemo, nemo invidet, cupiditas nulla exardescit, nullum cibi desiderium, nulla honoris pulsat aut potestatis ambitio, nullus ibi diaboli metus, insidiae daemonum nullae, terror gehennae procul, mors nulla neque corporis, neque animae, sed immortalitatis munere jucunda vita. Nulla erit tunc usquam discordia, sed cuncta consona, cuncta convenientia quia omnium sanctorum erit una concordia. Pax cuncta et laetitia continet, tranquilla sunt omnia et quieta. Jugis splendor, non iste qui nunc est, sed tanto clarior quanto felicior. Quia civitas, ut legitur, illa non egebit lumine solis, sed Dominus omnipotens illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus (Apoc. XXI). Ubi sancti fulgebunt ut stellae in perpetuas aeternitates, et sicut splendor firmamenti qui erudiunt multos (Dan. XII). Quapropter nox ibi nulla, nullae tenebrae, concursus nubium nullus, nec frigoris ardorisve asperitas ulla, sed talis erit rerum temperies, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II), nisi illorum qui ea perfrui digni inveniuntur, quorum nomina scripta sunt in libro vitae. Verum super haec omnia consociari choris angelorum et archangelorum, atque omnium coelestium virtutum, intueri patriarchas et prophetas, videre apostolos atque omnes sanctos, videre etiam parentes nostros; gloriosa sunt haec, sed multo gloriosius est praesentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre. Superexcellens gloria erit cum Deum videbimus in seipso, videbimus et habebimus in nobis, quem cernere finis est sine fine.