|
Anima insigni Dei imagine illustris similitudinem habet in sese ex Deo,
quo admoneatur semper aut stare cum eo, aut redire si mota suis
affectibus imo defectibus fuerit. Et non solum habet unde respirare in
spem veniae queat per spem misericordiae, sed unde etiam audeat aspirare
ad nuptias Verbi, et cum Deo inire foedus societatis, atque cum rege
angelorum ducere suave jugum amoris. Haec omnia facit amor si anima
exhibeat se similem Deo per voluntatem, cui similis est per naturam,
diligens sicut dilecta est. Solus est amor ex omnibus animae motibus,
sensibus, atque affectibus, in quo potest creatura et si non ex aequo
respondere actori, vel de simili mutuam rependere vicem. Amor ubi
venerit caeteros omnes in se traducit et captivat affectus. Amor per se
sufficit, per se placet et propter se. Ipse est meritum, ipse praemium,
ipse causa, ipse fructus, ipse usus. Per amorem conjungimur Deo. Amor
facit idem velle et idem nolle, amor facit prius mores componere, et
postmodum omnia quae adsunt tanquam non adsint considerare, tertio vero
loco munda cordis acie superna et interna conspicere. Per amorem primum
in saeculo bene geruntur honesta, postmodum etiam honesta saeculi
despiciuntur, ad extremum etiam Dei intima conspiciuntur. Deus Pater
charitas est. Deus Filius charitas est, Spiritus sanctus amor Patris et
Filii est haec charitas, et haec charitas aliquid simile requirit in
nobis, scilicet charitatem, qua velut quadam affinitate consanguinitatis
ei sociemur, et conjungamur. Amor dignitatis nescius reverentiam nescit.
Qui amat per seipsum fiducialiter accedit ad Deum, familiariter loquitur
ei, nihil timens, nihil haesitans. Perdit quod vivit, qui Deum non
diligit. Qui autem diligit, oculos suos semper habet ad Deum, quem
diligit, quem desiderat, in quo meditatur, in quo delectatur, in quo
pascitur, et impinguatur. Iste talis sic devotus ita cantat, ita legit,
et in omnibus operibus suis sic est providus et circumspectus, quasi
Deus adsit praesens ante oculos ejus, sicut revera adest. Ita orat quasi
sit assumptus et praesentatus ante faciem Majestatis in excelso throno,
ubi millia millium ministrant ei et decies centena millia assistunt ei
(Dan. VII). Animam, quam visitat amor, expergefacit dormientem, movet et
emollit eam, et vulnerat cor ejus, tenebrosa illuminat, clausa reserat,
frigida inflammat, mentem asperam et irascibilem, et impatientem
mitigat, vitia fugat, carnales affectus comprimit, mores emendat,
reformat et innovat spiritum, lubricae aetatis motus, actusque leves
coercet. Haec omnia facit amor cum praesens est; cum vero abscesserit,
ita incipit anima jacere languida, ac si cacabo bullienti subtraxeris
ignem. Magna res est amor, quo anima per semetipsam fiducialiter accedit
ad Deum, Deo constanter inhaeret, Deum familiariter percontatur,
consultatque de omni re. Anima quae amat, nihil aliud potest cogitare,
nihil loqui, caetera contemnit, omnia fastidit, quidquid meditatur,
quidquid loquitur amorem sapit, amorem redolet, ita eam amor Dei sibi
vindicavit. Qui vult habere notitiam Dei, amet. Frustra accedit ad
legendum, ad meditandum, ad orandum, qui non amat. Amor Dei amorem
animae parit, et eam intendere sibi facit; amat Deus ut ametur. Cum amat
nihil aliud vult quam amari sciens amore ipso beatos qui se amaverint.
Anima amans cunctis renuntiat suis affectionibus, et tota soli incumbit
amori, ut possit respondere amori in redhibendo amore, et cum tota
infuderit se in amorem, quantum est ad fontis perennis profluvium? Non
pari ubertate currunt amor et amans, Deus et anima, Creator et creatura,
tamen si ex toto se Deum diligit nihil deest ubi totum est. Non timeat
anima quae amat, paveat quae non amat. Anima amans fertur votis,
trahitur desideriis, dissimulat merita, majestati oculos aperit, claudit
voluptati. Ponens in salutari et fiducialiter agens in eo. Amore anima
secedit, et excedit a corporeis sensibus, ut sese non sentiat, quae Deum
sentit; hoc fit cum mens ineffabili Dei illecta dulcedine quodammodo se
sibi furatur, imo rapitur atque elabitur a seipsa, ut Deo fruatur ad
jucunditatem. Nihil tam jucundum nisi esset tam modicum. Amor dat
familiaritatem Dei, familiaritas ausum, ausus gustum, gustus famem.
Anima quam tangit amor Dei, nihil aliud potest cogitare, nihil
desiderare, frequenter suspirat dicens: Sicut cervus desiderat ad fontes
aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI). Deus amore
venit ad homines, venit in homines, factus est homo. Amore Deus
invisibilis servis suis factus est similis. Amore vulneratus est propter
delicta nostra.
|
|