Hugo de S. Victore

DE AMORE SPONSI AD SPONSAM


Pars 1

Ibo mihi ad montem Myrrhae, et ad colles Libani, et loquar sponsae meae (Cant. IV). Sponsus quidam hic loquitur, qui sponsam habet, et spondet se visitaturum eam. Nota ergo quod non semper domi est sponsus iste, cavet enim forte ne vilescat amor suus, et quia citius in taedium veniret si semper praesens esset, ideo aliquando se subtrahit, aliquando ad tempus recedit, ut dum requiratur absens, strictius teneatur praesens. Et tunc forte aberat, quando haec dicebat. Sed ne rursum longior mora aliquatenus oblivionem gigneret, redire disponebat, et ait: Ibo mihi. Secum loquitur quod facturus est, quia ad dicendum dulce est quod dulce est ad faciendum, et nescio quo pacto quod multum cupimus, nunquam loqui fastidimus. Ibo, inquit, mihi. Sibi vadit, quia singularis amor participem secreti non recipit. Sibi vadit, quia non vult sodalem itineris, qui non patitur consortem amoris. Sed quaeris quisnam sit iste talis sponsus, et quae sponsa ejus? Sponsus est Deus; sponsa est anima. Tunc autem sponsus domi est, quando per internum gaudium mentem replet; tunc recedit, quando dulcedinem contemplationis subtrahit. Sed qua similitudine anima sponsa Dei dicitur? Ideo sponsa, quia donis gratiarum subarrhata. Ideo sponsa, quia casto amore illi sociata. Ideo sponsa, quia per aspirationem Spiritus sancti prole virtutum fecundanda. Nulla est anima, quae hujus sponsi arrham non acceperit. Sed est quaedam arrha communis, quaedam specialis. Communis arrha est quod nati sumus, quod sentimus, quod sapimus, quod discernimus. Specialis arrha est, quod regenerati sumus, quod remissionem peccatorum consecuti sumus, quod charismata virtutum accepimus. Et quod quisque habet, hoc cuique arrha est. Arrha est diviti divitiae suae, quibus fovetur, ne eum molestia paupertatis frangat. Arrha est pauperi paupertas sua, qua castigatur, ne abundans per incontinentiam diffluat. Arrha est forti fortitudo sua, qua roboratur, ut ad bonum opus convalescat. Arrha est debili debilitas sua, qua frangitur, ne malum perficiat. Arrha est insipienti simplicitas sua, qua humiliatur, ne superbiat. Et omnino quidquid in hac vita humana fragilitas tolerat, hoc pius Conditor quantum in sua bonitate est, vel ad correctionem pravitatis, vel ad profectum virtutis dispensat. Ideo in omnibus gratias agere debemus, ut dum ubique ipsius misericordiam agnoscimus semper in ejus amore proficiamus.