Pars 2

Ibo, inquit, mihi ad montem Myrrhae, etc. Myrrha, quae amara est ad gustandum, et corpora mortuorum a putredine servat, significat mortificationem carnis. Libanus, quod nomen interpretatur decandidatio, significat munditiam carnis. Haec ergo est via, per quam Sponsus ad sponsam venit, mons Myrrhae, et colles Libani, quia primum per abstinentiam concupiscentiam carnis occidit, deinde per munditiam cordis ignorantiam mentis abstergit. Postremo quasi tertio die ad colloquium sponsus veniens desiderio sui animam accendit, ideo convenienter dixit montem Myrrhae, non collis Myrrhae, et colles non montem Libani, quia in afflictione debemus esse constantes, et in successu virtutum humiles. Altitudo enim montis eminentiam significat magnanimitatis, et mediocritas collis temperantiam humilitatis. Item quod montem singulari numero posuit, et colles plurali, significat quod in mortificatione exterioris delectationis parum est quod perdimus; et in illuminatione mentis intrinsecus multiplex est bonum, quod invenimus. In monte Myrrhae accipimus fortitudinem contra carnis concupiscentiam. In collibus Libani accipimus illuminationem mentis contra ignorantiam. In colloquio Sponsi accipimus charitatem contra malevolentiam et cordis obdurationem. Potentia ad Patrem, sapientia ad Filium, charitas appropriatur ad Spiritum sanctum. Quando enim ex fragilitate peccamus, peccamus in Patrem, quasi contra potentiam. Quando ex ignorantia peccamus, peccamus in Filium, quasi contra sapientiam. Quando vero ex malevolentia peccamus, peccamus in Spiritum sanctum, quasi contra dilectionem. Ideo peccare in Patrem et Filium hic, sive in futuro remittitur, quia qui ex fragilitate vel ex ignorantia peccat, sicut aliquam excusationem habet in culpa, ita etiam aliquam remissionem habere debet in poena, sive in hoc saeculo si poenituerit, ut facilius consequatur indulgentiam, sive in futuro saeculo, si in malo perseveraverit, ut tolerabiliorem sentiat poenam. Qui vero ex malitia peccant, eorum peccatum nullam habet excusationem, et ideo poena eorum remissionem habere non debet, quia, sive poenituerint in hoc saeculo, plena satisfactione mulctandi sunt, sive non poenituerint plena damnatione in futuro saeculo puniendi, et ideo hi tales nec hic, nec in futuro saeculo remissionem accipiunt, non quia poenitentibus venia denegetur, sed quia pleno peccato plena retributio debeatur.