|
Loquar, inquit, sponsae meae. Duobus modis loquitur Deus ad animam.
Aliter ad fornicariam, et aliter ad sponsam. Aliter ad foedam, aliter ad
pulchram. Aliter ad peccatricem, aliter ad justificatam. Illius
foeditatem increpat, hujus pulchritudinem laudat. Illam increpando
timore concutit. Istam laudando ad amorem accendit. Illi loquitur,
quando ei maculas suas ostendit: isti loquitur, quando dona, quae
contulit ei ad memoriam reducit. Illius tenebras illuminat, ut agnoscat
quid sit, et defleat quod fecit; istam affectu dulcedinis internae
tangit, ut recolat quid accepit et non obliviscatur eum qui dedit.
Loquar, inquit, sponsae meae. Si ego Sponsus sum, si ad sponsam locutus
sum, scitote quod praeter amorem nihil loqui possum. Postquam igitur
haec secum dixerat sponsus, continuo iter arripuit: veniensque et videns
sponsam mox quasi ex ejus specie in admirationem tractus in haec verba
prorupit. Tota speciosa es, proxima mea (ibid.) [tota pulchra es, amica
mea, etc.], etc, vel cum praecedenti hoc conjungitur: Loquar sponsae
meae, sic scilicet, tota speciosa es, proxima mea, etc. Sed illud
gratius accipitur: tota speciosa es, proxima mea; ideo tota speciosa,
quia proxima; si non esses proxima, non esses tota speciosa. Videte quid
dixerit; Tota, inquit, speciosa es, proxima mea. Omnis anima vel aversa
est a Deo, vel conversa ad Deum. Aversarum autem alia est remota, alia
remotissima. Conversarum vero alia propinqua, alia proxima. Quae remota
est, turpis quidem est, sed non tota. Quae remotissima est, tota turpis
est. Item quae propinqua est, speciosa est, sed adhuc non tota; quae
proxima est, tota speciosa est. Tota speciosa es, proxima mea, et macula
non est in te (ibid.). Totus speciosus est, cui nihil deest
pulchritudinis. Totus speciosus est, cui nihil inest turpitudinis. Ego
totus speciosus sum, quia omne quod pulchrum est in me est. Tu tota
speciosa es, quia nihil quod turpe est in te est. Macula non est in te.
Veni ad Libanum [de Libano], speciosa. Invitat eam et vocat, quia et
ideo ad eam venit, non ut cum illa permaneret, sed ut illam ad se
traheret. Veni ad Libanum veni ad Libanum, venies [veni], coronaberis
(ibid.). Bis invitando dicit: Veni; tertio affirmando subjungit: Venies.
Sed haec quid est affirmatio nisi congratulatio, qua bono proposito
nostro congaudet? Ac si diceret: Obedientiam laudo, propositam Deo
devotionem non ignoro. Voco et respondes, invito et parata es. Ergo
venies. Sed quare dicit bis, Veni? Ut qui extra se est primum ad se
redeat, qui in se est supra se ascendat. Primum in nobis est, et
praevaricatores ad cor redire monet, deinde supra nos est, ut
justificatos ad se invitet. Veni, inquit, veni. Veni foris intro ad te.
Veni intus, interius, et plane intrinsecus supra te ad me. Veni ad
Libanum, sponsa, veni ad Libanum. Veni de Libano, veni ad Libanum. Veni
de Libano decandidato ad Libanum non decandidatum, sed candidum. Veni de
corde mundato ad mundatorem cordium, non mundatum, sed mundum. Non
pervenis ad me si remanes in te, ascende supra te et invenies me.
Venies, et transibis ad montem Seir, vel Savir (ibid.). Seir
interpretatur hispidus vel pilosus. Savir vero nocturna avis vel fetor,
et Seir idem qui et Edom, id est Esau. Esau et Jacob duo erant fratres,
Esau prior natus, sed postea nato Jacob supplantatus. Esau venator et
studiis agrestibus deditus fuerat; Jacob, vir simplex, domi habitabat.
Quid autem hi duo fratres nisi duos motus, qui in homine sunt,
designant, hoc est concupiscentiam carnis et spiritus? Scimus autem quod
dicit Apostolus. Non prius quod spirituale, sed quod carnale est, prius
est. Hoc est Esau prius nascitur. Cum vero concupiscentia spiritus
roboratur, tunc concupiscentia carnis marcescit. Hoc est Esau a post
genito Jacob supplantatur. Item concupiscentia carnis quasi Esau venator
foris pascitur, concupiscentia vero spiritus quasi Jacob vir simplex
intus delectatur. Est ergo Seir pilosus carnis motus turpis et
indecorus. Et bene pilosus, quia, sicut pilus in carne radicem figit,
sed excrescendo carnem excedit, ita carnis motus de necessitate oritur,
sed excrescendo in voluptatem usque profluit. Et quemadmodum pilus
praecidi sine dolore potest, evelli sine dolore non potest, sic
appetitus carnis, quantum, ad super fluitatem pertinet quasi extra
sensum carnis, sine detrimento praeciditur, sed quantum ad necessitatem
spectat, quasi intra carnem sit, non sine detrimento exstirpatur. Ecce
diximus quid sit Seir; nunc quid sit mons Seir videamus. Habet enim Seir
iste montem, habet et vallem; et (ut plus dicam) habet montem, habet
campum, habet vallem; sed in valle est debilis, in campo est fortis, in
monte insuperabilis. Seir in monte est appetitus carnis in necessitate;
Seir in campo est appetitus carnis in satietate; Seir in valle est
aptitus carnis in voluptate. Quando ad vivendum tantum caro
sustentamentum accipit, Seir in monte est. Quando vero ad robur
nutrimentum quaerit, Seir in campo est. Quando autem ad lasciviendum
delicias poscit, Seir in valle est. Quare ergo in monte insuperabilis
est? quia sustentamentum carnis in hac adhuc mortalitate degentibus
necessarium est. Quare in campo fortis? quia et robur carnis aliquando
profectibus animae utile est. Quare in valle debilis, quia voluptas
carnis semper superflua est. In valle prohibetur, in campo conceditur,
in monte remuneratur. In valle servit, in campo pugnat, in monte regnat.
In valle est luxuria, in campo est temperantia, in monte parcimonia. In
valle adjuvante gratia facile calcatur, in campo cum difficultate
vincitur, in monte ne superari valeat, ipse ei quotidianus noster
defectus vires jugiter subministrat. Qui superflua resecat, Seir in
valle conculcat. Qui vero de necessariis aliquid minuit, Seir in campo
vincit. Qui autem ad sustentamentum tantum naturae necessaria tribuit,
quasi Seir in monte exactiori obsequium reddit. Sciendum tamen quod Seir
iste ibi sine difficultate vincitur, ubi periculosissime dominatur: ubi
vero prorsus insuperabilis est, ibi sine periculo tolerari potest. Si
vero legatur Seir, quod interpretatur nocturna avis, vel fetor, ad
eumdem carnalem motum congrue referri potest. Qui vel ideo nocturna avis
dicitur, quia occultus venit, dum sub specie necessitatis irrepit
voluptatis illecebra, vel quia per delectationem carnis nascitur
excaecatio mentis. Nocturna ergo avis est occultus et improvisus motus
carnis. Quare vero concupiscentia carnis fetor dicatur, hoc jam
expositione non indiget. Et Hermon. Hermon interpretatur anathema ejus.
Cujus ejus; ipsius anathematis. Ergo quasi anathema diceretur
anathematis. Primum ergo nobis quaerendum quid sit anathema, deinde quid
sit anathema anathematis adjungendum. Anathema est separatio; anathema
anathematis, separatio separationis. Et fortasse si separatum esse malum
sit, tum separatum esse a separato bonum erit. Quis autem melius potest
dici anathema quam apostata angelus? qui se primum per superbiam a
societate supernae illius civitatis separavit, ex demerito
praevaricationis suae, dum vero capitis membrum esse noluit ab unitate
corporis illius praecisus, caput iniquorum omnium factus est. Constat
autem quod omnis homo secundum primam generationem, qua in peccato
concipitur, et in peccato nascitur, hujus capitis membrum est, et ad
illius societatem pertinet; sed quisquis, per sacramenta fidei
regeneratus membrum Christi efficitur, ab unitate hujus corporis
separatur. Quis est ergo anathema, nisi diabolus et membra ejus? et qui
sunt anathema anathematis, nisi qui separati a corpore diaboli, facti
sunt membra Christi? Quid significet Hermon jam diximus; nunc quid
significet mons Hermon videamus. Nam, quemadmodum supra de Seir dictum
est, ita et nunc de Hermon dici potest, quod videlicet alii sunt mons
Hermon, alii campus Hermon, alii vallis Hermon. Vallis Hermon dici
possunt, qui per fidem quidem a diabolo jam separati sunt, sed adhuc per
vitam carnalem in infimis desideriis prostrati jacent. Campus Hermon
sunt hi fideles qui, medium quemdam statum tenentes, nec per voluptatem
carnis in imo depressi sunt, neque per spiritualem conversationem ad
superna erigi possunt. Mons vero Hermon sunt ii, qui non solum per fidem
a diabolo sunt separati, sed etiam per eminentiam virtutis, et per
constantiam mentis contra diabolum sunt erecti. Et hi profecto sunt,
quibus antiquus hostis magis invidet, quos non solum a se divisos, sed
etiam contra se erectos videt. Hi sunt ergo, quos jugiter persequendo
opprimere nititur, quos et a se recessisse, et contra se stare
conspicatur. Isti ergo tanto graviores tribulationes saepe sustinent,
quanto magis communem omnium hostem sibi singulariter infestum habent.
Nihil ergo melius per montem Seir quam parcimoniam, nihil melius per
montem Hermon quam patientiam sanctorum accipimus. Sequitur deinde: A
cubilibus leonum (Cant. IV). Quid per cubilia leonum nisi (ut ita dicam)
sopita crudelitas intelligitur? Et quid est sopita crudelitas, nisi
carnis voluptas, quae imprudens quos nunc quidem delectat per
experientiam, post vero cruciat, prius per conscientiam, deinde per
poenam. Attende quomodo nunc in delectatione carnalis voluptatis dormit
venturae damnationis poena. Favus, inquit Salomon, distillans labia
meretricis, et nitidius oleo guttur ejus, novissima autem illius amara
quasi absynthium, et lingua ejus acuta quasi gladius biceps (Prov. V).
Et rursum. Si quis est parvulus, declinet ad me; et vecordi locuta est.
Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Et
ignoravit, quod gigantes ibi sunt, et in profundis inferni convivae ejus
(Prov. IX). Et Dominus ad beatum Job de antiquo hoste loquens, ait: Sub
umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus (Job XL). In illis
enim mentibus diabolus pausat, quae intus a calore divini amoris
frigidae foris natant in fluxu carnalium voluptatum, quae oblectamenta
nunc quidem mollia videntur per experientiam, post vero crudelia
sentientur per poenam. Nunc siquidem leo cubat et dormit, quia mentibus
carnalium nunc per delectationem peccati diabolus blandum se simulans
nondum qualis futurus sit, ostendit. Sed tunc evigilare incipiet, quando
eos, quos illicitis nunc delectationibus seducens spontaneos tenet in
culpa, post aperte saeviens invitos trahet ad tormenta. Sequitur: A
montibus leopardorum (Cant. IV) [de motibus pardorum]. Leopardus a leone
et pardo procreatur. Leo crudelis est, et pardus maculosus. Sic ergo leo
propter crudelitatem daemones, pardus propter varietatem congrue
haereticos designat, qui cum unitatem fidei diversis et perversis
dogmatibus scindunt, quasi quibusdam maculis corpus infectum gerunt. Qui
sunt ergo leopardi nisi superbi amatores hujus saeculi, quos primum
diabolus per doctrinam haereticorum ad perfidiam generate, ac deinde per
hujus mundi amorem ad vitia inflammat? Montes leopardorum divitiae sunt
et pompae hujus saeculi, in quibus se pravi extollunt, et electorum
vitam acrius insectantur, quando eos in hoc seculo abjectos, et se
sublimes aspiciunt. Bene ergo dicitur ad sponsam: Venies, et transibis
ad montem Seir, et Hermon a cubilibus leonum, a montibus leopardorum.
Sed quid est de cubilibus leonum ad montem Seir, nisi de incontinentia
ad castitatem, de voluptate ad parcimoniam: Et quid est de montibus
leopardorum ad montem Hermon, nisi de superbia ad humilitatem, et de
crudelitate ad patientiam? Et nota quod dixit de cubilibus non de
cubili, de montibus non de monte, et ad montem non ad montes. De
cubilibus ergo ad montem, de montibus ad montem, hoc est de multis ad
unum progredimur, quia quanto magis mundum fugiendo Deo appropinquare
incipimus, tanto magis in unum congregamur. Quod nobis, etc. Amen.
|
|