|
HUGO RAYNERO suo salutem.
Desiderii tui petitionibus, charissime, satisfacere cupiens, columbam,
cujus pennae sunt deargentatae, et posteriora dorsi ejus in pallore auri
(Psal. LXVII), pingere, et per picturam mentes aedificare decrevi, ut
quod simplicium animus intelligibili oculo capere vix poterat, saltem
carnali discernat; et quod vix concipere poterat auditus, percipiat
visus. Nec tantum volui columbam formando pingere, sed etiam dictando
describere, et per scripturam demonstrare picturam, ut cui non placuerit
simplicitas picturae, placeat saltem moralitas scripturae. Tibi ergo,
cui datae sunt pennae columbae, qui elongasti fugiens, ut in solitudine
maneres et requiesceres, qui non quaeris dilationem in voce corvina,
cras, cras ingeminante, sed contritionem in gemitu columbino, tibi,
inquam, non tantum ad praesens columbam, sed etiam accipitrem pingam.
Ecce in eadem pertica sedent accipiter et columba. Ego enim de clero, tu
de militia ad conversionem venimus, ut in regulari vita quasi in pertica
sedeamus, et qui rapere consueveras domesticas aves, nunc bonae
operationis manu silvestres ad conversionem trahas, id est saeculares.
Gemat igitur columba, gemat et accipiter vocemque doloris emittat. Vox
enim columbae, gemitus, vox accipitris, questus. In principio hujus
operis idcirco praeposui columbam, quia Spiritus sancti gratia semper
praeparatur poenitenti, nec nisi per gratiam pervenitur ad veniam. De
accipitre vero post columbam subjungitur, per quem nobilium personae
designantur. Cum enim aliquis nobilium convertitur, per exemplum bonae
operationis pauperibus praesentatur. De quibusdam vero, tam volucribus
quam animalibus, quae ad exemplum morum divina Scriptura commemorat,
quanto citius potero breviter assignare tentabo.
|
|