|
Per quem innuit auctor, quisquis est, se animalia ipsa et lapillos
depinxisse, sed quia imprimendo non possumus colores observare, et
animalium plurima per se nota sunt, eorum picturis supersedebimus.
Cum scribere illitterato debeam, non miretur diligens lector, si ad
aedificationem illitterati de subtilibus simplicia dicam. Nec imputet
levitati, quod accipitrem vel columbam pingam, cum beatus Job et
propheta David hujusmodi volucres nobis reliquerint ad doctrinam. Quod
enim doctioribus innuit scriptura, hoc simplicibus pictura. Sic ut enim
sapiens delectatur de subtilitate scripturae, sic simplicium animus
detinetur simplicitate picturae. Ego autem plus laboro ut simplicibus
placeam, quam ut doctioribus loquar et quasi vasculo pleno latices
infundam. Qui enim sapientem verbis instruit, quasi pleno vasculo
latices infundit.
|
|