LIBER PRIMUS.


CAP. I. De tribus columbis, quarum Scriptura meminit.

Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi ejus in pallore auri (Psal. LXVII). In sacra Scriptura, frater, tres columbas legendo reperi, ex quibus, si attente considerentur, simplicium mentes ad perfectionem poterunt edoceri, columbam scilicet Noe, columbam David, columbam Jesu Christi. Noe requies, David manu fortis, Jesus Salvator interpretatur. Peccatori autem dicitur: Peccasti (Eccli. XXI), quiesce. Si igitur vis esse Noe, quiesce a peccatis. Ut David esse possis, operare fortia. Si salvari desideras, a Salvatore salutem postula. Diverte igitur a malo, et fac bonum, inquire pacem (Psal. XXXIII). Diverte ad arcam Noe. Praeliare cum David praelia Domini. Inquire pacem cum Jesu in Jerusalem. Diverte ad quietem mentis, resiste tentationibus, exspecta patienter salutis beneficium. De columba vero Noe dicitur: Reversa est columba ad vesperam ferens in ore ramum virentis olivae (Gen. VIII). Ad arcam Noe columba revertitur, cum ad quietem mentis ab exterioribus animus revocatur. Revertitur ad vesperam, cum deficiente luce mundanae felicitatis, vanae gloriae fugit pompam, timens ne incurrat obscuritatem mentis, id est profunditatem perpetuae damnationis. Olivam gerit, quia misericordiam quaerit. Olivam in ore portat, dum indulgere sibi quod deliquit precibus exorat. De columba vero David dicitur. Et posteriora dorsi ejus in pallore auri. In posterioribus dorsi aurum habetur, quia bene operanti, in futuro venia promittitur. Similiter et de Salvatore legitur quod in descensu columbae super eum haec vox audiretur: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. (Matth. III). Columba est Spiritus sancti gratia, quae super Jesum in Jordane descendisse cernitur, quia cuilibet humili a peccatis mundato gratia praeparatur. Poenitenti igitur fit misericordia, operanti promittitur venia, diligenti datur gratia.