CAP. XI. De diversis columbae proprietatibus.

In diversis locis diversas columbae proprietates reperi, quas inserens huic operi, tibi, frater, annotare curavi. Prima vero columbae proprietas est quod pro cantu gemitum profert; secunda, quod felle caret; tertia, quod osculis instat; quarta, quod gregatim volat; quinta, quod ex raptu non vivit; sexta, quod grana meliora colligit; septima, quod non vescitur cadavere; octava, quod nidificat in petrae foraminibus; nona, quod super fluenta aquarum residet, ut, visa accipitris umbra, venientem citius devitet; decima, quod geminos nutrit pullos. Columba pro cantu utitur gemitu, quia quod libens fecit, plangendo gemit. Caret felle, id est irascibilitatis amaritudine. Instat osculis, quia delectatur in multitudine pacis. Gregatim volat, quia conventus amat. Non vivit ex raptu, quia non detrahit proximo. Colligit grana meliora, id est meliora dicta. Non vescitur cadaveribus, id est desideriis carnalibus. Nidificat in foraminibus petrae, quia spem ponit in Christi passione. Super fluenta aquarum residet, ut, visa accipitris umbra, venientem citius devitet, quia in Scripturis studet ut supervenientis diaboli fraudem declinet. Geminos nutrit pullos, id est amorem Dei et amorem proximi. Qui igitur has naturas habet, assumat sibi contemplationis alas, quibus ad coelum volet.