|
Surge, aquilo, et veni, auster (Cant. IV), etc. Aquilo frigidissimus
ventus est. Ab aquilone, inquit, Jeremias, pandetur omne malum (Jerem.
I). Ibi sedes Satanae. Inde ruinae principium. Ventus aquilo gravis est
tentatio. Flatus aquilonis suggestio tentationis; frigus, negligentiae
torpor. Aquilo igitur venit, quando gravis tentatio mentem cujuslibet
invadit. Aquilo vero surgit, quando ab animo tentatio recedit. Ab
aquilone, inquit, venient et mari (Isa. XLIX). Aquilo tentatio, mare
mundus. Ab aquilone igitur et mari Christus suos congregat, cum a
tumultu tentationum non tantum justos, sed et peccatores sequestrat.
Ponam, inquit, sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa.
XIV). Sedem ad aquilonem ponere desiderat, quem penna superbiae sursum
levat. Esse similis Altissimo concupiscit, cum illi cui subesse debet,
per arrogantiae spiritum se aequalem facit, et, ut plus dicam, non
tantum se magistro suo aequiparat, sed etiam se illo meliorem esse
putat. Cecidit diabolus, cum se exaltare voluit. Humiliatur homo, cum se
exaltare concupiscit. Auster calidissimus ventus est. Deus, inquit ab
austro veniet (Habac. III). Ibi sedes Altissimi, ibi dilectionis ardor.
Inde sinceritas veritatis. Auster a serena regione procedit. quia Deus
in serenitate morum requiescit, ibi pascit, ibi cubat, ibi quies mentis,
ibi refectio contemplationis. Auster Spiritus sancti gratiam designat,
flatus austri benignitatem Spiritus sancti, calor amorem. Auster igitur
venit, quoties gratia Spiritus sancti mentem cujuslibet accendit. Surgit
quoties a mente gratia recedit. Deus, inquit, ab austro veniet. Ab
aquilone diabolus, ab austro Deus. Ille ignorantiae tenebras inhabitat,
iste serenitatem charitatis amat. Frigus aquilonis poros carnis
stringit, calor austri clausos aperit. Quod enim frigus avaritiae
stringendo retinet, apertis eleemosynae manibus charitas larga praebet.
Penna siquidem vetus in infernum mergit, nova vero animum ad coelestia
desideria sustollit. Peccata enim gravant, virtutes vero sublevant.
|
|