|
Nunquid per sapientiam tuam plumescit accipiter. expandens alas suas ad
austrum? (Job XXXIX.) Unde beatus Gregorius:
|
“Agrestibus accipitribus moris est ut flante austro alas expandant,
quatenus eorum membra ad laxandam pennam veterem venti tepore
concalescant. Cum vero ventus deest, alis contra radium solis expansis
atque percussus tepentem sibi auram faciunt, sicque apertis poris vel
veteres pennae exsiliunt, vel novae succrescunt.”
|
|
Quid est ergo accipitrem in austro plumescere, nisi quod unusquisque
sanctorum tactus flatu sancti Spiritus concalescit, et usum vetustae
conversationis abjiciens, novi hominis formam sumit? Quod sanctus Paulus
apostolus admonet, dicens: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus
suis, et induentes novum (Coloss. III). Et rursum:
|
“Licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est
renovatur de die in diem (II Cor. II).”
|
|
Vetustam autem pennam projicere est inveterata studia dolosae actionis
amittere. Et novam pennam sumere est mitem, et simplicem bene vivendi
sensum tenere. Penna namque veteris conversationis gravat. Et pluma
novae immutationis sublevat, et ad volatum tanto leviorem, quanto
noviorem reddit. Et bene ait: expandens alas suas ad Austrum. Alas
quippe nostras ad austrum expandere est per adventum sancti Spiritus
nostras confitendo cogitationes aperire, ut jam non libeat defendendo
nos tegere, sed accusando publicare. Tunc ergo accipiter plumescit, cum
ad austrum alas expandit, quia tunc se unusquisque virtutum pennis
induit, cum sancto Spiritui cogitationes suas confitendo substernit. Qui
enim confitendo vetera non detegit, novae vitae opera minime producit.
Qui nescit lugere quod gravat, non valet proferre quod sublevat, ipsa
namque compunctio poros cordis aperit, plumas virtutum fundit, cumque se
studiose mens de pigra vetustate redarguit, aliqua novitate juvenescit.
Dicatur ergo cum beato Job: Nunquid per sapientiam tuam plumescit
accipiter, expandens alas suas ad Austrum? Id est, nunquid cuilibet
electo tu intelligentiam contulisti, ut flante Spiritu sancto
cogitationum alas expandat, quatenus pondera vetustae conversationis
abjiciat, et virtutum plumas in usum novi volatus sumat, ut hinc
videlicet colligat, quod vigilantiam sensus in semetipso ex se non
habet, qui hanc ex se conferre aliis nequaquam valet.
|
|