CAP. XIV. De duabus accipitrum speciebus.

Duae sunt species accipitrum, domesticus scilicet et silvester, iidem tamen sunt. Sed diversis temporibus potest esse silvester et domesticus. Silvester rapere consuevit domesticas volucres, et domesticus silvestres. Silvester quas rapit continuo devorat, domesticus captas domino suo relinquendas servat. Porro dominus ejus captarum volucrum ventres aperit, et eorum corda accipitri in cibum tribuenda sumit. Interiora ventris cum fimo ejicit, qui intus remanens putredinem carnium cum fetore gignit. Moraliter: silvester accipiter captas volucres et rapit et devorat, quia quilibet perversus actus et cogitationes simplicium dissipare non cessat. Domesticus vero accipiter est spiritualis pater, qui toties silvestres volucres rapit, quoties saeculares ad conversionem praedicando trahit. Captas occidit, dum saeculares mundo mori per carnis mortificationem cogit. Dominus autem ejus et omnipotens Deus ventres earum aperit, quando mollitiem carnalium per Scripturas increpando solvit. Corda vero extrahit, dum cogitationes saecularium per confessionem manifestas facit. Interiora ventris cum fimo ejicit, quando memoriam peccanti fetentem reddit. Ad mensam itaque Domini captae volucres veniunt, dum in corpus Ecclesiae peccatores doctorum dentibus masticati sese convertunt.