|
Domesticis accipitribus, quo melius plumescere debeant, munita ac
tepentia requiruntur loca. Loca munita sunt claustra, in quibus dum
silvester accipiter ponitur, ut domesticus fiat, clausus tenetur. Ibi
veteres pennas amittit, et novas assumit, quia quilibet claustralis, qui
pristinis vitiis spoliatur, non hominis virtutibus adornatur, nec inde
extrahitur, nisi prius ejectis veteribus pennis, novae solidentur. Sed
cum firmus in volatu fuerit, ad manum venit. Similiter si aliquis
conversus de claustro exeat necesse est ut ad manum bonae operationis
accedat, et inde emissus volet, ut ad desideranda coelestia toto adnisu
mentis seipsum levet.
|
|