CAP. XVI. De accipitris in laeva gestatione. |
Accipiter in sinistra manu gestari solet, ut in dextram ad aliquid capiendum emissus volet: Laeva, inquit, ejus sub capite meo, et dextra illius amplexabitur me (Cant. II). Laeva sunt bona temporalia, dextera vero sunt aeterna. In laeva igitur sedet qui bonis temporalibus praesidet. In dexteram vero volat qui toto mentis affectu aeterna desiderat. Ibi capit accipiter columbam, id est quilibet mutatus in melius sancti Spiritus gratiam recipit. |