CAP. XVII. De pertica, super quam stat aut sedet accipiter. |
Pertica accipitris designat nobis rectitudinem vitae regularis, quae a terra longe suspenditur quia a terrenis desideriis hujusmodi vita separatur. In hac pertica ligatus sedet, qui regularis vitae statuta firmiter tenet. Duobus parietibus inhaerere dicitur, a quibus ex utraque parte sustentatur. Duo parietes. qui perticam sustentant sunt activa et contemplativa vitae, quae pie viventium rectitudinem portant. |