CAP. II. De columbae ad Ecclesiam collatione.

Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in pallore auri (Psal. LXVII). Columba deargentata est Ecclesia, doctrina divini eloquii erudita, quae per similitudinem fertur habere praedicationis rostrum ratione divisum, quo grana congregat hordei et frumenti, sententias scilicet Veteris et Novi Testamenti. Habet dextrum et sinistrum oculum, moralem et mysticum sensum: seipsam respicit sinistro, Deum vero contemplatur dextro. Duas alas habet, activam et contemplativam vitam; his duabus alis sedens tegitur; his duabus volans ad coelestia sublevatur. Volamus, cum mente excedimus. Sedemus, cum inter fratres sobrii sumus. In his siquidem alis pennae sunt. Pennae vero sunt doctores, alis rectae actionis et divinae contemplationis inhaerentes. Cleros vero [Graece], sortes vocamus Latine. Duae sortes, duo sunt Testamenta. Inter quas sortes dormiunt, qui auctoritatibus Veteris et Novi Testamenti concordant et acquiescunt. Et posteriora dorsi ejus in pallore auri. Dorsum columbae illam partem corporis esse dicunt, cui radices alarum sese invicem naturaliter conjungunt. Ibidem cor ponitur, quod dorso proximum, auro perpetuae beatitudinis in futuro operietur. Sicut aurum pretiosius est argento, sic et beatitudo futuri saeculi pretiosior est felicitati praesente. Posteriora igitur dorsi columbae in pallore auri erunt, quia justi in aeterna beatitudine nimia claritate fulgebunt.