|
Sicut palma multiplicabo dies (Job XXIX). Palma multiplicat dies, quia
tarde proficit, priusquam in altum crescat. Similiter justus tarde
proficit, priusquam ad hoc perveniat ad quod tendit. Est enim justi
desiderium, ut perveniat ad coeleste regnum. Sed hoc desiderium mundus
impedit, ne ad optata nisi tarde pervenire possit. Palma dies
multiplicat, nec tamen eam frigus hiemis vel nimius calor aestatis
impediunt, quin semper viridescat. Similiter justus vivit, nec ab aliquo
impeditur, quin in proposito bonae operationis perseveret. Frigus hiemis
est torpor vel negligentia refrigeratae mentis. Nimius calor aestatis
est calor libidinis, vel iracundiae flamma, seu incendium cupiditatis.
Sicut igitur palma nec marcescit hiemis frigore, nec nimio aestatis
uritur calore, sic justus non perimitur qualicunque prosperitatis vel
adversitatis tentatione. Aliter palma dies multiplicat, quia justus dies
antiquos ad memoriam reducit et annos aeternos in mente tractat.
Paucitatem enim dierum suorum nuntiat sibi, et ex alia parte
longitudinem dierum in futuro sperat. Qui haec igitur intra se colligit,
multiplicando dies sicut palma vincendo mundum in altum crescit.
|
|