|
Statura tua assimilata est palmae (Cant. VII). Statura Ecclesiae, vel
cujuslibet fidelis animae assimilatur palmae. In statura cujuslibet
hominis notatur parvitas vel magnitudo in membris per lineamenta
corporis. Habet autem staturam palmae justus, si apud se est modicus,
apud Deum magnus, in se humilis, coram Deo sublimis. Haec palma est
Christus, cui assimilatur justus. Dum enim tribulationes, quas passus
est Christus, patitur, staturae palmae justus assimilatur. Unde
Apostolus: Qui erunt participes tribulationum, erunt participes et
gloriae (II Cor. V). Qui igitur membrum corporis est, quae sunt capitis,
sentire debet. Jam palma crevit in altum. Jam cacumen illius penetravit
coelum. Jam cum capite sunt capitis comae, quae sunt elatae palmarum, id
est electae animarum. Adhuc stipes rugoso cortice, id est Ecclesia
circumdata tribulationum asperitate, in terra figitur, et rami, id est
sancti in aeterna felicitate gloriantur: Justus enim ut palma florebit
(Psal. XCI). Justus plantatur, floret et fert fructum, plantatus in domo
Domini, in atriis domus Dei nostri. Domus Dei nostri est domus
conversionis. Est autem atrium ante interiorem domum. Ante domum
siquidem conversionis est atrium renuntiationis. Qui enim mundo
renuntiat, palmam victoriae, qua mundum vincit, in atriis domus Domini
plantat. Plantatur igitur in domo conversionis, floret per famam bonae
opinionis, fert fructum bonae operationis. Sed quorsum figit radicem?
quomodo crescit? quomodo roboratur? Radicatur per fidem, crescit per
spem, roboratur per charitatem. Mirum est tamen quod de justis dicitur:
Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt (ibid.).
Mirum est quod plantantur in domo, et florent in atrio. Sed fortasse per
fidem plantantur intus; per exemplum boni operis florent exterius, et
sic per famam bonae opinionis foras exit odor floris. Vel aliter:
Plantantur in domo, florent in atrio, quia justi plantantur in praesenti
Ecclesia, et flore immarcescibili florebunt in aeterna vita. Ibi enim
cum flore recipient fructum, id est cum munditia carnis et animae,
futurae retributionis praemium.
|
|