|
Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus (Cant. VII). Palma juxta
terram est gracilis et aspera, versus coelum grossior et pulchra. Est
igitur ascensus difficilis, sed fructus dulcis. Minuitur ascendentis
labor, dum fructus in arbore sentitur odor, difficultatem ascensus
aufert dulcedo gustus. Palma est Christus, fructus ejus salus: Dic,
inquit David, animae meae: Salus tua ego sum (Psal XXXIV); et: Gustate
et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII). Spes salutis in
ligno crucis. Ascende igitur in palmam, id est attende crucis victoriam.
Per scalam siquidem crucis ascendes ad solium victoris. Tolle et tu
crucem tuam, et sequere eum. Qui affligit carnem suam, tollit crucem
suam.
Palma manum victoris ornat, et justus palmam victoriae in manu bene
operando portat. Tria dicuntur esse, de quibus justus victoriam debet
acquirere, scilicet mundus, caro, diabolus. Justus mundum vincit, cum
eum suis oblectationibus contemnit; carnem superat, dum eam per
abstinentiam domat; diabolo dominatur, et eum subjicit, cum eum a suis
finibus expellit. Palmam igitur in manu gestat, qui de his tribus bene
operando triumphat.
|
|