|
Vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II), Vox turturis est
dolor laesae mentis. Vox turturis gemitum designat cujuslibet animae
poenitentis. Terra de qua hic agitur, est animus, qui terrenae
fragilitatis occupationibus irretitur. Est autem terra nostra, et terra
aliena. Terra aliena est mens diaboli dominio subjugata. Unde: Alieni
insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam (Psal.
LIII). Terra aliena est Babylonia, terra nostra Jerusalem. Babylonia
confusio; Jerusalem visio pacis interpretatur. Terram nostram alieni
devorant, quando daemones suis incursionibus mentem vastant. In
Babylonia tenemur captivi. In Jerusalem sumus liberi. Quomodo cantabimus
canticum Domini in terra aliena? (Psal. CXXXVI.) Terra esse nostra
dicitur, dum nihil in mente nostra proprium reperitur. Terram nostram
esse dicimus, dum mentem nostram cum magistro et fratribus possidemus,
ut animus Deo devotus, serviat per dilectionem fratribus, per
compassionem proximo, per modestiam sibi, et sic communis fiat. In terra
igitur nostra vox turturis auditur, dum ad poenitentiam auris interior
humiliter inclinatur.
|
|