|
Turtur secretum deserti diligit, quandoque tamen ad hortulos pauperum,
et agros cultorum descendit, ut grana seminum colligat, unde vivat.
Turtur est Ecclesia, vel quaelibet fidelis anima; secretum deserti,
solitudo claustri; grana seminum, sententiae doctorum. Hortuli vel agri
sunt doctorum libri. Ex his animus reficitur. In iis vita spiritus. Sic
enim vivitur, et in talibus vita spiritus mei. In locis tutissimis et
delectabilibus invenit turtur sibi nidum, ubi reponat pullos suos. Inter
ramos arboris condensae nidum collocat, ova ponit, unde suo tempore
procreentur pulli. Per arborem intelligimus crucem; per nidum, salutem;
per ova, spem; per pullos geminam charitatem, amorem scilicet Dei et
proximi. Quaeramus igitur nidum turturis, quaeramus ovum in nido, nidum
in arbore, id est spem salutis in ligno crucis. Notum etiam compluribus
esse reor naturam turturis esse talem, ut si semel socium amiserit,
absque socio semper eat. Christus est sponsus Ecclesiae, vel cujuslibet
fidelis animae. Ascendens Christus in arborem crucis, undique nidum
contraxit. Ascendam, inquit, in palmam (Cant. VII), id est crucem, et:
Cum exaltatus fuero omnia traham ad meipsum (Joan. XII). Mortuus est
Christus, exspectat eum Ecclesia, vel quaelibet fidelis anima, donec
redeat, et castae societatis interim legem servat. Redit saepius ad
arborem, frequentat nidum, videt effusionem sanguinis, judicium
videlicet mortis, dum haec attendit, gemit. Similiter quaelibet anima
fidelis saepius ad memoriam reducit mysterium crucis, attendit pretium
sanguinis, quae, dum attente considerat, multiplicatis gemitibus mentem
ad lamenta vocat.
|
|