CAP. XXVI. De Libano et cedro mysticis. Et de passeribus in ramis cedri nidificantibus.

In bona significatione Libanus et cedrus quandoque ponuntur, sicut in Canticis canticorum per Salomonem dicitur: Species ejus ut Libani, electus ut cedri (Cant. V). Libanus est mons Phoeniciae terminus Judaeae contra septentrionem. Arbores illius proceritate, specie et robore caeterarum silvarum ligna praecellunt. Per montem Libani sane intelligere possumus eminentiam virtutum. Terminus est Judaeae contra septentrionem, ne diabolus mentes vere confitentium intret per tentationem. Arbores illius proceritate, specie et robore alias arbores praecellunt, dum quaelibet fideles animae proceritate desiderii, specie castitatis, robore perseverantiae alias antecedunt. Per cedrum intelligimus Christum. Haec est cedrus alta Libani, conformata hyssopo, qui, cum esset sublimis, factus est humilis. De his dictum est per Prophetam: Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit, illic passeres nidificabunt (Psal. CIII). Passeres sunt praedicatores. Pulli sunt ii qui verbo praedicationis sunt procreati; nidus, quietae mentis locus. In hac ergo cedro nidificant, qui tranquille vivendo, de aeterna beatitudine non desperant. Sunt cedri Libani quas plantavit Dominus Cedri libani sunt divites hujus mundi. Passeres sunt coenobiorum rectores; pulli, discipuli; nidus, officinarum locus. In his cedris passeres nidificant quia rectores animarum in possessionibus divitum coenobia locant, ibi passeres clamare non cessant, ut sibi a Deo escam quaerant. A Deo sibi escam quaerunt, qui verbis divini eloquii quasi cibo satiari volunt. Die ac nocte clamitant, quia pro suis benefactoribus toto nisu mentis Deum rogant. In nido tranquillae mentis pennas contemplationis nutriunt, quibus ad praedictam cedrum, quanto citius possint, advolare contendant. Circa ligna Libani volitant, quia vitam seu mores vivorum sublimium scire desiderant. Ex his lignis Libani Salomon ferculum fecisse legitur (Cant. III), quia Ecclesia de viris sublimibus et infatigabilibus aedificatur. Sunt cedri quas non plantavit Dominus. Non plantavit in propria voluntate, non dilatavit cupiditate. Omnis autem plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XV). Hae cedri Libani sunt divites superbi. In his nidificant herodii et accipitres (Psal. CIII), id est raptores. Nidos componunt, quia in possessionibus divitum raptores munitiones construunt. Pulli sunt complices raptorum seu ministri. Hae volucres in cedris, ut rapiant, latent, quia raptores nocendi potentiam a principibus perversis habent. Sed Dominus confringet cedros Libani (Psal. XXVIII), id est divites mundi, quosdam per poenitentiam, quosdam per vindictam. Per Poenitentiam, quia sicut vitulum Libani comminuet. Comminuet sicut vitulum Libani (Psal. XXVIII), ad imitationem vitae Christi, ut fiat vitulus sacrificiis aptus, ut carnem mortificet, et cum Christo crucem portet. Per vindictam confringet alios, quia aeterno igni reservabit concremandos. Praedicta cedrus succisa multum proficit. quia Christus morte propria mundum redemit. Nisi enim granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII). Cedrus ergo succiditur, dum Christus moritur. Mors siquidem Christi multis profuit. Descendens enim ad inferos captivam abduxit captivitatem; surgens a mortuis, et ascendens ad coelos, spem resurgendi morientibus dedit. Quid enim prodesset misere vivere, tribulationibus concuti, ad extremum mori, nisi sequeretur spes resurgendi? Et quid prodesset resurrexisse, nisi fides constans esset hominem immortalem, absque supplicio, sine fine manere? Similiter cum cedrus, quam plantavit Dominus, succiditur, multum proficit, quia ad aeternae beatitudinis aedificium transfertur. Si autem cedrus, quam non plantavit Dominus, succisa fuerit, non minimae utilitatis erit, quia quae nullum fructum ferebat in Libano, id est in saeculo, pondus aedificii succisa sustinet in spirituali templo. Ita dico, si cedri superbiam succidas, per poenitentiam. Si vero per vindictam succidas, gehennae incendiis illam concremandam in perpetuum servas.