|
In Domino confido, quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montem
sicut passer? (Psal. X.) Sub passeris nomine designatur instabilitas
mentis in quolibet homine. Est enim passer avis inconstans et
instabilis, et ideo designat mobilitatem mentis. Porro per montem
intelligimus elationis altitudinem. Quasi passer enim in montem
transmigrat, qui de valle humilitatis mentem in superbiam levat. Potest
et aliter dici, ut per passerem intelligamus quemlibet infidelem, mons
vero supradictus sit eminentia sensus. Si quis in hunc montem impingit,
navem frangit. Quasi passer igitur in hunc montem transmigrat, qui
humilitatem Incarnationis Christi deserens, Christum Deum et hominem
esse negat. Haereticis itaque fidei repugnantibus Propheta respondens
dicit se non discessurum a fide, quia in Domino confidit. Non enim in
virtute sua confidit, nec in multitudine divitiarum suarum gloriatur.
|
|