CAP. XXVIII. De domo quam passer invenit et de passeris mansuefacti moribus.

Passer invenit sibi domum (Psal. LXXXIII). In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). Passer qui de ramo in ramum volare noverat, nunc de silvis ad domum volat. Sic multi, qui saeculi diversis actibus inhaerebant, nunc mentem in domum manufactam quae in coelis est, levant. Passer, qui vestiebatur levibus plumis, id est saecularibus curis, nunc incedit pennatus virtutibus et praeceptis. Ascendit, et nidum ponit. Dat autem Deus unde fiat nidus. Verbum siquidem Patris induit se feno carnis. Et sic in altum nidus erigitur, quia supra angelicam creaturam humana natura collocatur. Nidificat in loraminibus petrae, quia spem ponit in Christi passione. Petra enim erat Christus (I Cor. X). Haec alta cedrus Libani, conformata Hyssopo, illic passeres nidificabunt.