CAP. III. De columbae ad fidelem animam comparatione.

Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in pallore auri (Psal. LXVII). Columba est quaelibet fidelis et simplex anima; deargentata in pennis, declarata in virtutibus per famam bonae opinionis, quae tot in cibum colligit in seminum grana, quot ad bene operandum assumit sibi justorum exempla. Duos habet oculos, aextrum et sinistrum, memoriam scilicet et intellectum. In hoc futura praevidet, in illo transacta deflet. Hos oculos clauserunt in Aegypto patres nostri, quoniam non intellexerunt opera Dei, nec fuerunt memores multitudinis misericordiae ejus. Duas vero alas habet, amorem proximi et amorem Dei. Una extenditur per compassionem ad proximum, altera erigitur per contemplationem ad Deum. Ex his alis procedunt pennae, id est virtutes animae. Hae pennae argentea claritate resplendent, quando per famam bonae opinionis audientibus argenti more dulcem tinnitum praebent. Cleros vero Graece, sortes dicimus Latine. Quatuor autem sunt sortes, timor et spes, amor et desiderium. Sortes sunt, quia paternae haereditatis locum distribuunt. Timor et desiderium sortes sunt extremae, spes et amor mediae. Timor animum conturbat, desiderium mentem cruciat, et nisi aliquid medium intervenerit, animus a quiete recedit. Oportet igitur ut inter desiderium et timorem, spem ponamus et amorem. Spes igitur timorem recreat, amor desiderium temperat. Inter spem igitur et amorem, quasi inter medias sortes quietus dormit, qui inter extremas, scilicet timorem et desiderium, vigilat et obstupescit. Si igitur es columba, vel columbae penna, dum times et desideras, inter extremas sortes vigilas. Dum speras et diligis, inter medias quietus dormis.

Et posteriora dorsi ejus in pallore auri. In dorso solent onera portari. Et per haec eadem possunt operum labores designari. Per posteriora vero dorsi denotatur exspectatio praemii. Post tolerantiam siquidem praesentium laborum, in futuro subsequi credimus justis meritorum praemia. Reddet enim Deus sanctis mercedem laborum suorum, et deducet eos in via mirabili. Et hoc in pallore auri esse credimus, quia pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV). In pennis igitur argentum, quia in linguis eloquium; in posterioribus vero aurum, id est post labores praemium.