CAP. XXX. Quomodo passer assimiletur animae vitando laqueos.

Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII). Tenet anima similitudinem passeris, dum in his quae agit utitur exemplo calliditatis. Dum enim anima saepius seipsam considerat, contingit quandoque ut ex usu assiduae considerationis animus callidior fiat, ut in via positum vitet laqueum. Sunt autem tres laquei venantium. Primus laqueus est fallax suggestio daemonum; secundus, subtilis deceptio haereticorum; tertius, dulcedo vitae carnalium. Hi laquei ponuntur in semita, in via, in campo. Semita est arctior vita; via est lata vita; campus, spatiosa. Per arctam et arduam religiosi, per latam et rectam conjugati, per spatiosam et deviam voluptuosi gradiuntur. Laqueus passerem captum retinet, dum diabolus mentem possidet, vel dum dulcedo vitae praesentis placet, seu dum haereticus blanditiis deceptum fovet. Sed laqueus rumpitur, et passer liberatur, si, abjectis carnalibus desideriis, anima ad Deum convertatur; hoc autem non fit per nostram potentiam, sed per gratiam. Adjutorium enim nostrum in nomine Domini (Psal. CXXIII).