|
Juxta seriem Evangelii duo passeres asse vaeneunt; et quinque dipondio
(Matth. X; Luc. XII). Passeres sunt homines vagi et inconstantes.
Dipondium ex duobus assibus constat, utrumque tamen parvi ponderis est.
Asse igitur et dipondio passeres venduntur, dum pro transitoriis et
temporalibus aeterno igne cruciandi peccatores diabolo subjiciuntur. Et
tamen non erit in oblivione coram Domino unus ex illis; quia
peccatoribus semper parata est misericordia redemptoris. Vos autem,
inquit, multis passeribus pluris estis (Matth. X). Hoc de discipulis
dixit. Sunt justi majoris pretii. Dum enim justi se et sua pro Domino in
praesenti saeculo tribuunt, in futura beatitudine pro transitoriis et
commutabilibus aeterna possidebunt. Sunt quidam, qui duos passeres
conjuncte animam et corpus interpretantur. Quinque vero passeres ad
quinque sensus corporis referunt. Item: Nonne duo passeres asse
vaeneunt, et unus ex illis non cadet super terram absque Patre vestro?
(Ibid.) Unde Hieronymus :
|
“Si parva, inquit, alia, et vilia absque Deo actore non decidunt, vos
qui aeterni estis, non debetis timere ne absque providentia vivatis.”
|
|
Nolite ergo timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt
occidere (Ibid.).
|
|