|
Lex Moysi praecepit quod si quis a lepra mundatus fuerit, offerat duos
passeres vivos, ex quibus unum immolet sacerdos in vase fictili super
aquas vivas, alterum vero intingat in sanguine passeris immolati, et eum
liberum in agrum avolare permittat (Levit. XIV). Duo passeres sunt
corpus et anima. Vas fictile fragilitas carnis moribundae, aquae vivae
flumina divinae Scripturae, quae nobis praestant potum spiritalem, et
ablutionem. Duos passeres offerimus, cum corpus et animam Deo
consecramus. Quod vero unus passer immolabatur, retorto ad pennulas
capite, ita ut sanguis effunderetur, nec tamen caput a collo
abrumperetur, designat quod ita caro nostra affligenda est per
abstinentiam, ut non poenitus exstinguatur a vita. Quod vero alter
passer liber in granum avolare permittitur, moraliter designat quod
anima nostra concupiscentiis carnalibus edomitis, pennis contemplationis
ad coelestia sit sublevanda.
|
|