|
Similis factus sum pelicano solitudinis (Psal. CI). Pelicanus est
Aegyptia avis, habitans in solitudine Nili fluminis. Haec avis rostro
pullos suos fertur occidere, et per tres dies gemere super eos, post
tres dies seipsam rostro percutit, et suo sanguine pullos aspergit, et
sic quos prius occiderat, asperso sanguine vivificando lavat. Mystice
pelicanus significat Christum; Aegyptus mundum. Pelicanus habitat in
solitudine, quia Christus solus de Virgine nasci dignatus est sine
virili copulatione. Est enim solitudo pelicani, quod immunis est a
peccato vita Christi. Haec avis rostro pullos suos occidit, quia verbo
praedicationis incredulos convertit. Super pullos suos gemere non
desinit, quia Christus, cum resuscitaret Lazarum, misericorditer flevit.
Et sic post tres dies sanguine suos pullos lavando vivificat, quia
Christus proprio sanguine suo redimendo lavat. Mors enim pelicani,
passio est Christi, moraliter autem per pelicanum intelligere possumus
non quemlibet justum, sed a carnali voluptate longe remotum. Per
Aegyptum vitam nostram ignorantiae tenebris involutam. Aegyptus enim
tenebrae intepretatur. In Aegypto igitur solitudinem facimus, dum a
curis et voluptatibus saeculi longe sumus. Sic et justus in civitate
solitudinem facit, dum se immunem, in quantum humana natura patitur, a
peccato custodit. Rostro pelicanus pullos suos occidit, quia justus
cogitationes et opera quae male gessit, ore proprio judicat et
confundit, dicens: Dixi; confitebor adversum me injustitiam meam Domino,
et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal XXIII). Super eos triduo
deflet, quia quidquid cogitatione, locutione, et opere male gesserint,
lacrymis delere docet. Et sic pullos suos aspersos sanguine vivificat,
dum carnis et sanguinis opera minuit ac delet, et actus spiritales bene
vivendo servat. Hujus etiam volucris natura talis dicitur esse, quod
semper afficitur fame, et quidquid glutit, cito digerit, quia venter
ejus nullum habet diverticulum, in quo retineat cibum. Non igitur cibus
ille corpus impinguat, sed tantum sustinet et confortat. Huic siquidem
pelicano eremitae vita fit similis, qui parvo pascitur, nec quaerit
repletionem ventris, qui non vivit ut comedat; sed comedit ut vivat.
|
|