|
Factus sum sicut nycticorax in domicilio (Psal. CI). Nycticorax est
avis, quae amat tenebras noctis. In parietinis habitat, quia in ruinis
maceriarum, quae sunt sine tecto, domicilium servat. Lucem refugit, In
nocte volitans cibos quaerit. Mystice nycticorax Christum significat,
qui noctis tenebras amat, quia non vult mortem peccatoris, sed ut
convertatur et vivat (Ezech. XVIII). Ita enim Deus dilexit mundum, ut
pro redemptiene mundi morti traderet Filium suum (Joan. III). Quod autem
peccatores tenebrae vocentur, Apostolos testatur, dicens: Fuistis
aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V). Habitat
nycticorax in ruinis parietum, quia Christus nasci voluit de populo
Judaeorum. Non sum, inquit, missus nisi ad oves quae perierunt domus
Israel (Matth. XV). Sed Christus opprimitur a ruinis, quia occiditur a
Judaeis. Lucem refugit, quia vanam gloriam detestatur et odit. Cum enim
leprosum curaret, ut nobis exemplum humilitatis daret, dixit leproso:
Vide, nemini, dixeris (Matth. VIII). De hac luce dicitur: Auferetur ab
impiis lux sua (Job XXXVIII), id est, praesentis vitae gaudia. Ipse
autem est lux inaccessibilis, quae illuminat omnem hominem venientem in
hunc mundum (Joan. I). Lux igitur refugit lucem, id est veritas refugit
mundanae gloriae vanitatem. In nocte volitans escas quaerit, quia
peccatores in corpus Ecclesiae praedicando convertit. Moraliter autem
nycticorax non quemlibet justum innuit nobis, sed eum qui, inter homines
degens, ab intuitu hominum se, in quantum potest, abscondit. Lucem
refugit, quia humanae laudis gloriam non attendit; de qua luce dicitur:
Nonne lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus? (Job
XVIII.) Lucem dicit praesentis vitae prosperitatem. Sed lux impii
exstinguitur, quia futurae vitae prosperitas cum ipsa terminatur. Nec
splendebit flamma ignis ejus. Ignem dicit temporalium desideriorum
fervorem. Flamma est decor, vel potestas exterior, quae de interno ejus
ardore procedit. Sed non splendebit, quia in die exitus omnis exterior
decor, et potestas peribit. In nocte vigilat, dum peccatorum tenebras
attendens, eorum errores vitat. Habitat in ruinis parietum, dum mundi
defectum considerat, et exspectat occasum. Escam in nocte quaerit, quia
peccantium vitam recogitans, de exemplis justorum mentem, et vitam
pascit.
|
|