|
Corvus in divina pagina diversis modis accipitur, ut per corvum
aliquando praedicator (corvus enim crocitans est doctor praedicans)
aliquando peccator, aliquando diabolus intelligatur. Isidorus in libro
Etymologiarum dicit quod corvus primum in cadaveribus oculum petit.
Corvus autem est diabolus, qui in cadaveribus primo oculum petit, quia
in hominibus carnalibus intellectum discretionis exstinguit, et sic per
oculum cerebrum extrahit, quia exstincto discretionis intellectu, sensum
mentis evertit. Item per corvum quilibet peccator intelligitur, qui
quasi peccatorum plumis nigrescentibus vestitur. Sunt autem quidam
peccatores, qui de misericordia Dei desperant. Sunt et alii, qui ad hoc
ut religiosorum precibus adjuventur, orant, de quibus dicitur: Corvi
paverunt Eliam (III Reg. XVII). Per corvos igitur peccatores intelligi
volunt, qui de sua substantia religiosos pascunt. Illos enim Elias
significat, quos locus et habitus religionis occultat. Sunt autem alii,
qui desperant, terrenis inhiant, cum intus deberent esse, foras
spectant, de quibus Scriptura dicit: Corvus ad arcam non rediit (Genes.
VIII), quia forsitan aquis diluvii interceptus periit vel cadaveribus
inventis forsitan supersedit. Similiter peccator, qui carnalibus
desideriis pascitur, quasi corvus qui ad arcam non rediit, curis
exterioribus detinetur. Sed in bona significatione corvus accipitur, ut
per corvum quilibet doctus praedicator intelligatur. Unde per beatum
Job, dicitur: Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus ad Deum
clamant, vagientes eo quod non habeant cibos? (Job XXXVIII.)
|
“Corvus, sicut ait B. Gregorius, est doctus quisque praedicator, qui
magna voce clamat, dum peccatorum suorum memoriam, quasi quamdam coloris
nigredinem portat. Cui quidam nascuntur in fide discipuli, sed fortasse
adhuc considerare infirmitatem propriam nesciunt, et fortasse a peccatis
praeteritis memoriam avertunt, et per hoc eam, quam assumi oportet
contra hujus mundi gloriam, humilitatis nigredinem non ostendunt. Hi
velut ad capiendas escas os aperiunt, cum doceri de secretis sublimibus
quaerunt. Sed eis doctor alimenta praedicationum sublimium tanto minus
tribuit, quanto illos peccata praeterita minus digne deflere cognoscit.
Exspectat quippe atque admonet, ut a nitore vitae praesentis prius per
poenitentiae lamenta nigrescant, et tunc demum congrua praedicationis
subtilissimae nutrimenta percipiant. Corvus in pullis ora hiantia
respicit, sed ante in eis pennarum nigredine indui corpus quaerit. Sic
discretus doctor interna mysteria eorum sensibus non ministrat, quos
adhuc ab hoc saeculo nequaquam se abjecisse considerat. Et quo se a
temporali gloria minus evacuant eo magis a spirituali refectione
jejunant. Si vero in confessione vitae praeteritae, lamenti sui gemitus
velut nigrescentes plumas proferant, illico in contemplatione doctor ad
escam de sublimibus deferendam quasi pullorum refectionem cogitans, ut
corvus volat eisque hiantibus in ore cibum revocat, dum ex ea
intelligentia, quam ipse cepit, esurientibus discipulis alimenta vitae
loquendo subministrat. Quos tanto ardentius de superioribus reficit
quanto verius a mundi nitore nigrescere poenitentiae lamentatione
cognoscit. Pulli autem, dum nigro se pennarum colore vestiunt, de se
etiam volatum promittunt, quia quo magis discipuli abjecta de se
sentiunt, et sese despicientes affligunt, eo amplius spem proventus sui
in altiora pollicentur. Unde et curat doctor festinantius alere, quos
jam per quaedam indicia providet posse et aliis prodesse. Quae doctrinae
discretio dum caute a praedicatore custoditur, tunc ei divinitus largior
copia praedicationis datur. Unde enim per charitatem compati afflictis
discipulis novit, dum per discretionem congruum doctrinae tempus
intelligit, ipse non solum pro se, sed etiam pro eis, quibus laboris sui
studia impendit, majora intelligentiae munera percipit. Unde apte
dicitur: Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus ad Deum
clamant, vagientes eo quod non habeant cibum? Cum enim pulli ut
satientur clamant, corvo esca praeparatur, quia, dum verbum Dei boni
auditores esuriunt, pro reficiendis eis majora doctoribus intelligentiae
dona tribuuntur.”
|
|
Cujus pulli, id est praedicatores ex eo editi, non in se praesumunt, sed
in viribus Redemptoris sui. Unde bene dicitur: Quando pulli ejus ad Deum
clamant, nihil enim sua virtute posse se sciunt. Et quamvis animarum
lucra piis vocibus esuriant ab illo tamen qui cuncta intrinsecus
operatur, haec fieri exoptant. Vera enim fide comprehendunt, quod neque
qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus.
Quod vero dictum est: vagientes eo quod non habeant cibos, in hac
vagitione nihil aliud quam piarum mentium ad cibum salutarem per
praedicationem, aut sacramentorum susceptionem vota signantur. Innatum
est enim unicuique salutis suae, et sciendi, ac cognoscendi desiderium;
quocirca dum id boni praedicatores animadvertunt, omnes pullos suos, id
est populos sibi subditos in Ecclesiae sinum recipere ambiunt, magnoque
ardore succensi, nunc ad hos, nunc ad illos colligendos desiderium
emittunt. Quasi enim, quaedam vagitio est ipsa cogitationis aestuatio.
Sunt qui legant vagantes, et ad corvos, id est praedicatores referant,
qui ad loca varia mutatis nutibus transeunt, dum pro abundandis animabus
in modos innumeros, ac in partes diversas esurienti mente discurrunt.
Potest haec auctoritas etiam aliter exponi, ut per corvum intelligantur
quidem Ecclesiae praelati peccatorum fuligine nigri, qui non tantum
escam suam sibi parant, sed etiam praeparant, ut prae caeteris
delicatius vivant. Quorum pulli sunt eorum discipuli, qui ad Deum
clamant, et inde murmurant, quod eorum magistri in cibum delicatiora
sumant, vagantes a claustris exeunt, et sic abundantiam victualium sibi
quaerunt. Sunt et alii corvi, potestate majores, dignitate sublimiores,
qui quandocunque populos in Ecclesiis congregant, jejunia praedicant,
ipsi tamen in diebus jejuniorum carnes edunt, et sic simplices
scandalizant et offendunt. Inde populi vagantes mente dubitant utrum
praelati, qui jejunia docent, ea populis prodesse credant, aut vagientes
boni ingemunt, cibum boni exempli esurientes, mali illorum exemplis
corrupti, consimilem indulgentiam desiderantes. Et haec ad praesens de
corvo sufficiant, donec aliquis de eo potiora dicat.
|
|