|
Quis dedit gallo intelligentiam? de gallo quaeritur a quo ei
intelligentia tribuatur. Sed haec questio cito solvitur, si beatus
Gregorius loquens in Moralibus audiatur.
|
“Intelligentiam enim (sicut ait beatus Gregorius) gallus accipit, ut
prius nocturni temporis horas discernat, et tunc demum vocem
excitationis emittat: quia videliet sanctus quisque praedicator prius in
auditoribus suis qualitatem vitae considerat et tunc demum ad erudiendum
congruam vocem praedicationis format. Quasi enim horas noctis discernere
est peccatorum merita dijudicare, quasi horas noctis discernere est
actionum tenebras apta increpationis voce corripere. Gallo itaque
intelligentia desuper tribuitur, quia doctori veritatis, discretionis
virtus ut noverit, quibus, quid, quando, vel quomodo inferat, divinitus
ministratur. Non enim una eademque cunctis exhortatio convenit, quia nec
cunctos par morum qualitas astringit. Saepe enim aliis officiunt quae
aliis prosunt. Nam et plerumque herbae quae haec animalia reficiunt,
alia occidunt; et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat; et
medicamentum, quod hunc morbum imminuit, alteri vires jungit; et panis,
qui vitam fortium roborat, parvulorum necat. Pro qualitate igitur
audientium formari debet sermo doctorum, ut et sua singulis tribuat, et
tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat. Quid enim sunt
intentae mentes auditorum, nisi quasi quaedam in cithara tensiones
chordarum? quas tangendo artifex, ut non dissimilem concentum faciant,
dissimiliter pulsat. Idcirco enim chordae consonam modulationem reddunt,
quia uno quidem plectro, sed non uno impulsu feriuntur. Unde et doctor
prudentissimus quisque, ut in una cunctos virtute charitatis aedificet,
ex una doctrina, non una eademque exhortatione tangere corda audientium
debet. ”
|
|
|
“Habemus et aliud, quod de galli hujus intelligentia considerare
debemus, quod videlicet profundioribus horis noctis valentiores ac
productiores edere cantus solet. Cum vero matutinum jam tempus
appropinquat, leviores ac minutiores omni modo voces format. In quibus
galli hujus intelligentia, quid nobis innuat considerata praedicatorum
discretio demonstrat, qui cum iniquis adhuc mentibus praedicant, altis
et magnis vocibus aeterni judicii terrores intimant, quia videlicet
quasi in profundae noctis tenebris clamant. Cum vero jam auditorum
suorum cordibus veritatis lucem adesse cognoscunt, clamoris sui
magnitudinem, in lenitatem dulcedinis vertunt, et non tam illa quae sunt
de poenis terribilia, quam ea quae sunt de praemiis blanda proferunt.
Qui etiam minutis tunc vocibus cantant, quia appropinquante mane divinae
lucis, subtilissima quaeque de mysteriis coelestibus praedicant, ut
sequaces sui eo subtiliora et argutiora de coelestibus audiant, quo luci
veritatis jam certius appropinquant. Et quos dormientes longus galli
clamor excitaverat, vigilantes succisior et modulatior secutus delectet,
quatenus correcto cuilibet cognoscere de regno subtilia et dulcia
libeat, qui prius de judicio adversa formidabat. Quod bene per Moysen
exprimitur, cum ad producendum exercitum tubae clangore concisius
jubentur. Scriptum namque est: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles
(Num. X). Et paulo post: Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur
castra (Ibid.). Per duas enim tubas exercitus ducitur, quia per duo
praecepta charitatis ad procinctum fidei populus vocatur. Quae idcirco
argenteae fieri praecipiuntur, ut praedicatorum verba lucis nitore
pateant et auditorum mentes nulla sui obscuritate confundant. Idcirco
autem ductiles, quia necesse est, ut ii, qui venturam vitam praedicant,
praesentium tribulationum contusionibus crescant. Bene autem dicitur:
Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra, quia nimirum
praedicationis sermo quo subtilius, ac minutius agitur, eo auditorum
corda contra tentationum certamina ardentius excitantur.”
|
|
Est adhuc aliud in gallo solerter intuendum, quia cum jam edere cantum
parat, prius alas excutit, et semetipsum feriens, vigilantiorem reddit.
Quod patenter cernimus, si sanctorum praedicatorum vitam vigilanter
videmus. Ipsi quippe cum per verba praedicationis monent, prius se in
sanctis actionibus exercent, ne in semetipsis torpentes opere, alios
excitent voce, sed ante se per sublimia facta excutiunt, et tunc ad bene
agendum alios sollicitos reddunt. Gallus enim alis se percutiens est
doctor bonae vitae exemplum praebens. Prius cogitationum alis semetipsos
feriunt, quia, dum quod in se inutiliter torpet, sollicita
investigatione deprehendunt, distincta animadversione corrigunt. Prius
sua punire fletibus curant, et tunc quae aliorum sunt punienda
denuntiant. Prius ergo alis insonant, quam cantus emittant, quia
antequam verba exhortationis proferant omne quod locuturi sunt, operibus
clamant. Et profecto dum in semetipsis vigilant, tunc dormientes alios
ad vigilias vocant. Sed unde haec tanta doctori intelligentia, ut et
sibi perfecte vigilet, et dormientes ad vigilias sub quibusdam clamoris
proventibus vocet, ut et peccatorum tenebras prius caute discutiat, et
discrete postmodum lucem praedicationis ostendat, ut singulis juxta
modum et tempora congruat, et simul omnibus, qui illos sequantur
ostendat? Unde ad tanta et tam subtilia efficax traditur, nisi
intrinsecus ab eo a quo est conditus doceatur? Quia igitur laus tantae
intelligentiae non praedicatoris virtus est, sed auctoris, recte per
eumdem auctorem dicitur: Quis dedit gallo intelligentiam? ac si diceret:
Nullus alius nisi ego, qui doctorum mentes, quas ex nihilo condidi, ad
intelligenda quae occulta sunt mirabilius instruxi.
Potest etiam de gallo dici, quod sunt quidam Ecclesiae praelati, quibus
a Deo intelligentia datur; nec tamen juxta intelligentiam a Deo sibi
datam aliquid operantur. Non seipsos alis excitant, nec alios monent, ut
ad bene operandum surgant. Seipsos amant, et sic otio et voluptati
vacant. Horas noctis sicut gallus non annuntiant, quia culpas
delinquentium non accusant. Confessionis et poenitentiae districtionem
non attendunt, sed in acquirendis rebus transitoriis intelligentiam a
Deo sibi datam ponunt. Animarum lucra quaerere nolunt, ea tamen, quae ad
delectationem carnis pertineant, tota mente quaerunt. Sunt et alii nimis
simplices, et illitterati, qui quasi gallus sedent in pertica regiminis,
id est in cathedra praelationis locum occupant, et tamen officium
divinae legis ignorant. Sedent, et tacent, et seipsos pascunt, nec
gregem sibi commissum ad pascua aeternae viriditatis ducunt. Et hic
igitur, cui intelligentia datur, nec populo verbum Dei praedicat, et hic
qui tacet, quia nescit quid dicat, uterque caveat, ne quasi gallus de
pertica cadat. Filios suos Heli corripuit saepe, sed quia manum
correctionis non adhibuit, fractis cervicibus, de sella cecidit,
antequam moreretur, mortem filiorum vidit, et arcam Domini ab allophylis
captam cognovit (I Reg. IV).
|
|