CAP. XXXVII. De struthione, et ejus pennis, quibus notantur hypocritae, et accipitris ac Herodii, quibus significantur electi.

Penna struthionis similis est pennae herodii et accipitris (Job XXXIX). Quis herodium et accipitrem nesciat aves reliquas quanta volatus sui velocitate transcendant? Struthio vero pennae eorum similitudinem habet, volatus celeritatem non habet. A terra siquidem elevari non valet, et alas quasi ad volatum specie tenus erigit, sed tamen nunquam se a terra volando suspendit. Ita sunt nimirum omnes hypocritae, qui dum bonorum vitam simulant, imitationem sanctae conversationis [visionis] habent, veritatem sanctae actionis non habent. Habent quippe volandi pennas per speciem, sed in terra repunt per actionem, quia alas per figuram sanctitatis extendunt, sed curarum saecularium pondere praegravati, nullatenus a terra sublevantur. Speciem namque Pharisaeorum reprobans Dominus, quasi struthionis pennam redarguit, quae in opere aliud exterius, et in colore ahud ostendit dicens: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae (Matth. XXIII). Ac si diceret: Sublevare vos videtur species pennae, sed in infimis vos deprimit pondus vitae; de hoc pondere per Prophetam dicitur: Filii hominum, usquequo gravi corde? (Psal. IV.) Hujus struthionis hypocrisim se conversurum ad sui glorificationem Dominus pollicetur, per Prophetam dicens: Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones (Isa. XLIII). Quid enim draconum nomine, nisi in aperto malitiosae mentes exprimuntur, quae per terram semper in infimis cogitationibus repunt? Quid vero per struthionis vocabulum, nisi ii qui se bonos simulant designatur? qui sanctitatis vitam quasi volatus pennam per speciem retinent sed per opera non exercent. Unde struthio in deserto est simulatio in converso. Glorificari itaque se Dominus a dracone vel struthione asserit, quia et aperte malos, et ficte bonos plerumque ad sua obsequia ex intima cogitatione convertit.

Habemus adhuc quid in consideratione struthionis hujus, de accipitre et herodio attentius perpendamus. Accipitris quippe et Herodii parva sunt corpora, sed pennis densioribus fulta, et idcirco cum celeritate transvolant, quia eis parum inest quod aggravet, multum quod levet. At contra struthio raris pennis induitur, et immani corpore gravatur, ut etsi volare appetat, ipsa pennarum paucitas molem tanti corporis in aere non suspendat. Bene ergo in herodio et accipitre electorum persona significatur, qui quandiu in hac vita sunt, sine quantulocunque culpae contagio esse non possunt, sed cum eis parum quid inest quod deprimit, multa virtus bonae actionis suppetit, quae illos in superna sustollit. Econtrario hypocrita, et si qua facit pauca quae levent, perpetrat multa quae gravent. Neque enim nulla bona agit hypocrita, sed quibus ea ipsa deprimat multa perversa committit. Paucae igitur pennae struthionis corpus non sublevant, quia parvum bonum hypocritae multitudo pravae actionis gravat. Haec quoque ipsa struthionis penna ad pennas herodii et accipitris similitudinem coloris habet, virtutis similitudinem non habet. Illorum namque conclusae, et ideo firmiores sunt, et volatu aerem premere virtute suae colligationis possunt. At econtrario struthionis pennae dissolutae, ideo volatum sumere nequeunt, quod ab ipso, quem premere non potuerunt, aere transcenduntur. Quid igitur in his aspicimus, nisi quod electorum virtutes solidae evolant, ut ventos humani favoris premant? Hypocritarum vero actio quamlibet recta videatur, volare tamen non sufficit, quia videlicet fluxae virtutis pennam humanae laudis aura pertransit. Sed ecce cum unum eumdemque bonorum malorumque habitum cernimus, tum ipsam in electis ac reprobis professionis speciem videmus, et unde nostrae intelligentiae detur, ut electos a reprobis, ut a falsis veros comprehendendo discernat, perspicimus. Quod tamen citius agnoscimus, si intemerata in memoriam praeceptoris nostri verba signamus, qui ait: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Neque enim pensanda sunt quae ostendunt in imagine, sed quae servant in actione. Unde hic postquam speciem struthionis hujus intulit, mox facta subjungit, dicens: Quae derelinquit in terra ova sua (Job XXXIX). Quid enim per ova nisi tenera adhuc proles exprimitur? quae diu fovenda est, ut ad vivum volatile perducatur. Ova quippe insensibilia in semetipsis sunt, sed tamen calefacta in viva volatilia convertuntur. Ita nimirum certum est quod parvuli auditores, ac filii frigidi insensibilesque remaneant, nisi doctoris sui sollicita exhortatione calefiant. Ne igitur derelicti in sua insensibilitate torpescant, assidua doctorum voce fovendi sunt, quousque valeant et per intelligentiam vivere, et per contemplationem volare. Quia vero hypocritae, quamvis perversa semper operentur, loqui tamen recta non desinunt, bene autem loquendo, in fide vel conversatione filios pariunt, sed eos bene vivendo nutrire non possunt, recte de struthione hic dicitur: Quae derelinquit in terra ova sua. Curam namque filiorum hypocrita negligit, quia ex amore intimo rebus se exterioribus subdit, in quibus quanto magis extollitur, tanto minus de prolis suae defectu cruciatur. Ova ergo in terra dereliquisse est natos per conversionem filios nequaquam a terrenis actibus interposito exhortationis nido suspendere. Ova in terra dereliquisse est nullum coelestis vitae filiis exemplum praebere. Quia enim hypocritae per charitatis viscera non calent, de torpore prolis editae, id est de ovorum suorum frigore non dolent, et quanto se libentius terrenis actibus inserunt, tanto negligentius eos quos generant, agere terrena permittunt. Sed quia derelictos hypocritarum filios superna cura non deserit (nonnullos namque etiam ex talibus intima electione praescitos largitae gratiae respectu calefacit) recte subjungitur: Tu forsitan in pulvere calefacies ea (ibid.). Ac si dicat: Ut ego, qui illa in pulvere calefacio, quia parvulorum animas praedicatorum suorum sollicitudine destitutas, et in medio peccantium positas Dominus amoris sui igne succendit. Hinc est enim quod plerosque cernimus et in medio populorum vivere, et tamen vitam torpentis populi non tenere. Hinc est etiam quod plerosque cernimus et malorum turbas non fugere, et tamen superno ardore flagrare. Hinc quoque est quod plerosque cernimus (ut ita dixerim) in frigore calere. Unde enim nonnulli inter terrenorum hominum torpores positi supernae spei desideriis inardescunt? Unde etiam inter frigida corda succensi sunt, nisi quia omnipotens Deus derelicta ova scit etiam pulvere calefacere, et frigoris pristini insensibilitate discussa, per sensum spiritus vitalis animare, ut nequaquam jacentia in infimis torpeant, sed in viva volatilia versa, sese ad coelestia contemplando, id est volando, suspendant.

Notandum vero est quod in his verbis non solum hypocritarum actio perversa reprobatur, sed bonorum etiam magistrorum, si qua fortasse subrepserit, elatio premitur. Nam cum de se Dominus dicit quod derelicta ova in pulvere, ipse calefacit, ipse profecto aperte indicat, quod ipse operatur intrinsecus per verba doctoris, qui et sine verbis ullius hominis calefacit quod voluerit in frigore pulveris. Ac si aperte doctoribus dicat: Ut sciatis quia ego sum, qui per vos loquentes operor, ecce cum voluero, cordibus hominum etiam sine vobis loquor. Humiliata igitur cogitatione doctorum, ad exprimendum hypocritam sermo convertitur, et qua fatuitate torpeat, adhuc sub struthionis facto plenius indicatur. Nam sequitur: Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat (ibid.). Quid in pede, nisi transitus operationis accipitur? Quid in agro, nisi mundus iste signatur, de quo in Evangelio Dominus dicit: Ager autem est mundus? (Matth. XIII.) Quid in bestia, nisi quod antiquus hostis exprimitur, qui hujus mundi rapinis insidians, humana quotidie morte satiatur. De qua per prophetam pollicente Domino dicitur: Et mala bestia non transibit per eam (Isa. XXXV). Struthio itaque ova sua deserens obliviscitur quod pes conculcet ea quia videlicet hypocritae eos, quos in conversione generant filios derelinquunt, et omnino non curant, ne aut exhortationis sollicitudine, aut disciplinae custodia destitutos, pravorum operum exempla pervertant. Si enim ova quae gignunt diligerent, nimium metuerent ne quis ea per opera perversa demonstrando calcaret. Obliviscitur etiam quod bestia agri conterat, quia nimirum si diabolus in hoc mundo saeviens editos in bona conversione filios rapiat, hypocrita omnino non curat. Habent ergo veraces magistri super discipulos suos timoris viscera ex virtute charitatis; hypocritae autem tanto minus commissis sibi metuunt, quanto nec sibimetipsis quod timere debeant, deprehendunt. Et quia obduratis cordibus vivunt, ipsos etiam quos generant filios nulla pietate debiti amoris cognoscunt. Unde adhuc sub struthionis specie subditur: Induratur ad filios quasi non sint sui. Quem enim charitas gratia non infundit, proximum suum, etiam si ipse hunc Deo genuit, ut extraneum respicit ut profecto sunt omnes hypocritae quorum videlicet mentes dum semper exteriora appetunt, intus insensibiles fiunt, et in cunctis, quae agunt, dum sua semper expetunt, erga affectum proximi nulla charitatis compassione mollescunt. Et quia charitatis viscera nesciunt, eorum mens quantum per mundi concupiscentiam in exteriora resolvitur, tantum per inaffectionem suam interius obduratur, et torpore insensibili frigescit intrinsecus, quia amore damnabili mollescit foris, seque ipsam considerare non valet, quia cogitare se minime studet. Cogitare vero se mens non potest, quae tota apud semetipsam non est. Tota vero esse apud semetipsam non sufficit, quia per quot concupiscentias rapitur, per tot a semetipsa species dissipatur, et sparsa in infimis jacet, quae collecta si vellet, ad summa consurgeret. Unde justorum mens, quia per custodiam disciplinae a cunctorum visibilium fluxu appetitus constringitur, collecta apud semetipsam intrinsecus integratur, qualisque Deo vel proximo esse debeat, plene conspicit, quae nihil suum exterius derelinquit. Et quantum ab exterioribus astricta compescitur, tantum aucta in intimis inflammatur. Et quo magis ardet, eo ad deprehendenda vitia amplius lucet. Hinc est enim quod sancti viri dum se intra semetipsos colligunt, mira ac penetrabili acie occulta etiam aliena delicta deprehendunt.

Sequitur: Cum tempus fuerit, in altum alas erigit (Job XXXIX). Quid enim per alas hujus struthionis accipimus, nisi pressas hoc tempore quasi complicatas hypocritae cogitationes? Quas cum tempus fuerit, in altum elevat, quia opportunitate comperta eas superbiendo manifestat. Alas in altum erigere est per effrenatam superbiam cogitationes aperire. Nunc autem quia sanctum se simulat, et quasi in semetipso stringit quae cogitat, quasi alas in corpore per humilitatem plicat. Eat ergo hypocrita, et nunc sui laudes appetat, postmodum vitam proximorum premat, et quandoque se in irrisione sui Conditoris exerceat, ut quo elatiora semper excogitat. eo se suppliciis atrocioribus immergat. Unde et subditur: Obliviscitur quod pes conculcet ea, et bestia agri conterat (Ibid.). Tunc ova pes calcat, et bestia agri conterit, cum in terra deseruntur, quia videlicet humana corda, dum semper terrena cogitant, semper quae ima sunt agere appetunt, ad conterendum se bestiae agri, id est diabolo sternunt, ut cum diu infima cogitatione abjecta sunt, quandoque etiam majorum criminum perpetratione frangantur. Sequitur: Induratur ad filios, quasi non sint sui (Ibid.). Quasi non suos respicit, quos aliter vivere quam docuit ipsa deprehendit, et durescente saevitia terrores admovet, seque in eorum cruciatibus exercet, atque invidiae facibus inflammata, in quibus non laboravit ut possent vivere, laborat ut debeant interire. Hypocritae ergo, qui per struthionem intelliguntur, consuetudinis talis esse perhibentur, ut de nullo alio curam habeant, sed de his quae agunt, in se glorientur, et sibi solis bonum quod agunt, prae caeteris ascribunt,