|
Semitam ignoravit avis, nec intuitus est oculos [Vulg. oculus] vulturis
(Job XXVIII). Quis hoc loco avis nomine signatur, nisi ille qui corpus
carneum, quod assumpsit, ascendendo ad aethera libravit? Qui apte quoque
vulturis appellatione exprimitur. Vultur quippe dum volat, si jacens
cadaver conspicit, ad escam cadaveris devolat, et plerumque sic in morte
capitur, dum ad mortuum animal de summis labitur. Recte ergo mediator
Dei et hominum, Redemptor noster, vulturis appellatione signatur, qui
manens in altitudine divinitatis suae, quasi quodam volatu sublimi
cadaver mortalitatis nostrae conspexit in infimis, et sese de
coelestibus ad ima demisit. Fieri quippe propter nos homo dignatus est,
et dum mortuum animal petiit, mortem apud nos, qui apud se erat
immortalis, invenit. Sed hujus vulturis oculus fuit ipsa intentio
nostrae resurrectionis, quia ipse ad triduum mortuus, ab aeterna nos
morte liberavit. Ille enim perfidus Judaeae populus, quia mortalem
vidit, sed quomodo morte sua mortem nostram destrueret, minime attendit,
conspexit quidem vulturem, sed oculum vulturis non aspexit. Qui dum
humilitatis ejus vias, quibus nos ad alta sublevaret, considerare
noluit, semitam avis ignoravit. Neque enim pensaro studuit, quod ejus
non humilitas levaret ad coelestia, et mortis ejus intentio reformaret
ad vitam. Semitam igitur ignoravit avis, nec intuitus est oculis
vulturis, quia, etsi vidit eum quem morte tenuit, videre noluit quanta
vitae nostrae gloria de morte ejus sequeretur. Unde ad crudelitatem
quoque persecutionis exarsit, verba vitae recipere renuit, praedicatores
regni coelorum prohibendo, saeviendo, feriendo repulit. Qui
praedicatores, scilicet apostoli repulsi, Judaeam ad quam missi fuerant
deserentes, in gentilitatis collectionem dispersi sunt; sed et natura
vulturis talis esse dicitur, ut per vulturem quisque peccator intelligi
videatur. Vultur siquidem exercitum sequitur, ut mortuorum cadaveribus
satietur, quia peccator pravos homines, qui sunt in exercitu diaboli,
sequitur, ut pravos eorum mores imitetur. Mortuorum cadaveribus
vescitur, quia carnalibus desideriis, quae mortem generant delectatur.
Vultur etiam pedibus libenter graditur. Unde et a quibusdam gradipes
appellatur, quia terrena peccator amat et terrenis inhiat. Quandoque
etiam vultur in altum volat, quia peccator ad coelestia mentem quandoque
levat, sed qua intentione hoc faciat, alter ignorat. Quis enim intuetur
oculos vulturis, id est intentionem cogitationis? Hoc enim Omnipotens
sibi reliquit, qui cogitationes hominum solus novit. Nota etiam quod
vultur, ut ait Isidorus, a volatu tardo nominetur. Tarde enim cum volare
coeperit, a terra recedit quia peccator aut vix aut nunquam terrena
desideria derelinquit.
|
|