|
Grues dum pergunt, unam sequuntur ordine litterato. Excelsa autem
petunt, quo facilius videant, quas petant terras. Castigat autem
reliquas acri voce ea quae cogit agmen. At ubi raucescit, succedit alia.
Nocte autem excubias dividunt, et ordinem vigiliarum per vices faciunt,
tenentes lapillos suspensis a terra pedis alterius digitis, quibus
somnos arceant. Quid cavendum erit clamor indicat. Aetatem in illis
color prodit. Nam in senectute nigrescunt. Grues cum de loco ad locum
transvolant, ordinem procedendi volando servant. Illos autem
significant, qui ad hoc student, ut ordinate vivant. Grues enim ordine
litterato volantes designant ordinate viventes. Cum autem ordinate
volando procedunt, ex se litteras in volatu fingunt. Illos autem
designant, qui in se praecepta Scripturae bene vivendo formant. Una
carum reliquas antecedit, quae clamare non desinit, quia praelatus, qui
primum locum regiminis obtinet, suos sequaces moribus et vita praeire
debet, ita tamen ut semper clamet, et viam bonae operationis sequacibus
suis praedicando demonstret. Quae autem alias antecedit, si rauca facta
fuerit, tunc alia succedit, quia praelatus si verbum Dei subjectis non
praedicet, vel praedicare nesciat, cum raucus fuit, necesse est ut alius
succedat. Si autem nox accesserit, illa, quae praecedit, cum aliis ad
terram descendens, locum quietis petit; tunc simul omnes ad custodiam
sui vigilias ordinant, ut reliquae securius somni quietem sumant.
Possumus autem per vigiles intelligere quoslibet discretos fratres, qui
communiter fratribus temporalia provident, et de singulis specialiter
curam habent. Ad obsequia fratrum pro posse suo vigilant, ut ab eis
incursus daemonum, et accessus saecularium repellant prudenter. Grues
varo, quae ad hoc eliguntur, ut pro aliis vigilent, in pede a terra
suspenso lapillum tenent, timentes ne si qua earum dormiat, lapsus a
pede lapillus cadat. Si autem cadat, evigilans clamat. Lapis, est
Christus; pes, mentis affectus. Sicut enim aliquis pedibus incedit, sic
mens suis affectibus quasi pedibus adoptata tendit. Si quis igitur ad
custodiam sui vel fratrum vigilat, lapillum in pede, id est Christum in
mente portet. Illud autem summopere caveat, ne si in peccato dormierit,
lapillus e pede decidat, id est Christus a mente recedat. Si autem
ceciderit, per confessionem clamet, ut dormientes excitet, id est
fratres tam pro se quam pro eorum excessibus ad vigilantiam
circumspectionis invitet. Aetatem in illis color prodit. Nam in
senectute nigrescunt. Hic enim color in senectute seni competit, cum pro
peccatis plangendo gemit. Cum enim quae male gessit, senex commemorat,
in senectute colorem mutat. Mutat enim amorem pristinae delectationis in
dolorem contritionis. Ecce qualiter per naturam volucrum doceri potest
via religiosorum.
|
|