|
Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae et
posteriora dorsi ejus in pallore auri (Psal. LXVII). Columba deargentata
est absque felle malitiae quaelibet adhuc vivens praelatorum persona,
quae inter medios cleros dormit. Cleros Graece, Latine sors. Unde et
cleronomia proprie vocatur haereditas quae defertur ex testamento. Inde
contingit ut filii Levi, inter filios Israel non haberent sortem, id est
haereditatis partem, sed ex decimis viverent. Duae autem sunt
haereditates, terrena Veteris Testamenti, et aeterna Novi. In medio
igitur istarum dormit, qui in contemptu terrenorum, et ipse coelestium
vitam finit, dum nec nimis ardenter praesentibus inhiat, et futura
patienter exspectat. Et posteriora dorsi ejus in pallore auri. Oculi
enim justorum videbunt regem in decore suo. Tunc enim aurum in
posterioribus habebis, cum apparuerit in futuro gloria divinae
majestatis. Coronae siquidem regum ex auro purissimo fabricantur, ex
argento vero monetae fiunt, quibus imagines regum imprimuntur. In moneta
notatur imitatio formae, in corona signum victoriae. Moneta siquidem
divini eloquii docet imitationem vitae Christi, corona vero victoriae.
Post labores praesentis saeculi fiunt pugnae. Ibi igitur quasi in
posterioribus aurum, hic in pennis praedicationis argentum, quia cum ad
illa dona columba pervenerit, jam praedicationis eloquio non indigebit,
sed in eo quod pro retributione percipiet, in puritate perfectionis sine
fine vivet.
|
|